| Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo humanarum, quibus | 17.3.pr.1 |
| contra opinionem uolgariam interpretatus est Homeri uersum. | |
| In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus | 1.1 |
| hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non | |
| indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incogni- | |
| tum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus | |
| ex terra Hispania aduectum. Riserunt hoc ad inludendum ex | 2.1 |
| iis, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, | |
| quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum, qui id | |
| dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui uersus hic forte | |
| deesset: | 5 |
| καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται. | |
| Tum ille prorsum inritatus: 'non' inquit 'meo libro uersus, | 3.1 |
| sed uobis plane magister defuit, si creditis in eo uersu σπάρτα | |
| id significare, quod nos "spartum" dicimus.' Maiorem illi | 4.1 |
| risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo pro- | |
| latus esset M. Varronis uicesimus quintus humanarum, in | |
| quo de isto Homeri uerbo a Varrone ita scriptum est: 'Ego | |
| σπάρτα apud Homerum non plus "spartum" significare puto | 5 |
| quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In | |
| Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque | |
| ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naues loris | |
| suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis | |
| rebus, a quibus σπάρτα appellabant.' Quod cum ita Varro | 5.1 |
| dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo uerbo, quod | |
| apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia uoces huiusmodi, | |
| cum ex communi significatione in rei certae proprietatem | |
| concedunt, diuersitate accentuum separantur. | 5 |