| Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne | 17.4.pr.1 |
| in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime | |
| Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis uictus est. | |
| Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in | 1.1 |
| certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus | |
| saepenumero uincebatur. Eum cum forte habuisset obuiam: | 2.1 |
| 'quaeso,' inquit 'Philemo, bona uenia dic mihi, cum me | |
| uincis, non erubescis?' | |
| Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septua- | 3.1 |
| ginta tragoedias scripserit, in quinque solis uicisse, cum | |
| eum saepe uincerent aliquot poetae ignauissimi. | |
| Menandrum autem alii centum octo, partim centum | 4.1 |
| nouem reliquisse comoedias ferunt. Sed Apollodori, scri- | 5.1 |
| ptoris celebratissimi, hos de Menandro uersus legimus in | |
| libro, qui chronica inscriptus est: | |
| Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους <τοῦ> πατρὸς | |
| πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα | 5 |
| ἐξέλιπε πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν. | |
| Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo | 6.1 |
| uicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit. |