| Nequaquam esse uerum, quod minutis quibusdam rhetoricae artifici- | 17.5.pr.1 |
| bus uideatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, | |
| uitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου | |
| posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque. | |
| M. Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius uel de amicitia, | 1.1 |
| docere uolens amicitiam non spe expectationeque utilitatis | |
| neque pretii mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa | |
| per sese plena uirtutis honestatisque sit, expetendam dili- | |
| gendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex | 5 |
| ea percipi queat, hac sententia atque his uerbis usus est | |
| eaque dicere facit C. Laelium, sapientem uirum, qui Publii | |
| Africani fuerat amicissimus: 'Quid enim? Africanus indi- | 2.1 |
| gens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam | |
| uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse nonnulla, quam | |
| de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beniuolentiam | |
| consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae | 5 |
| consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae dili- | |
| gendi profectae. Vt enim benefici liberalesque sumus, non ut | |
| exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed | |
| natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam | |
| non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in | 10 |
| ipso amore inest, expetendam putamus.' | |
| Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, | 3.1 |
| rhetoricus quidam sophista utriusque linguae callens, haut | |
| sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus, qui | |
| τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, | |
| usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo | 5 |
| neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea | |
| ipsa res, de qua quaereretur; uerbisque id uitium Graecis | |
| appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογου- | |
| μένου. 'Nam beneficos' inquit 'et liberales sumpsit ad con- | 4.1 |
| firmandum id, quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et | |
| soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, | |
| qua mente quoue consilio benignus liberalisque sit: utrum | |
| quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, | 5 |
| ad parem curam sui prouocet, quod facere plerique omnes | |
| uidentur, an quia natura sit beniuolus benignitasque eum | |
| per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae | |
| gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum.' | |
| Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut | 5.1 |
| perspicua et minime controuersa idque 'apodixin' uocari | |
| dicebat, cum ea, quae dubia aut obscura sunt, per ea, quae | |
| ambigua non sunt, inlustrantur. Atque ut ostenderet bene- | 6.1 |
| ficos liberalesque ad id, quod de amicitia quaereretur, quasi | |
| argumentum exemplumue sumi non oportere: 'eodem' in- | |
| quit 'simulacro eademque rationis imagine amicitia inuicem | |
| pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines bene- | 5 |
| ficos liberalesque esse debere non spe aliqua conpendii, set | |
| amore et studio honestatis. Poterit enim consimiliter ita | 7.1 |
| dicere: "Namque ut amicitiam non spe utilitatis amplecti- | |
| mur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio | |
| esse debemus." Poterit sane' inquit 'ita dicere, sed neque | 8.1 |
| amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere | |
| argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.' | |
| Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam uidebatur | 9.1 |
| perite et scienter, sed uidelicet eum uocabula rerum uera | |
| ignorauisse. Nam 'beneficum et liberalem' Cicero appellat, | 10.1 |
| ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum, qui, | |
| ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit nulla | |
| tacita ratione ad utilitates suas redundante. Non ergo ob- | 11.1 |
| scuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque | |
| perspicuo, siquidem, qui uere beneficus liberalisque est, qua | |
| mente bene aut liberaliter faciat, non quaeritur. Aliis enim | 12.1 |
| longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui | |
| potius quam alterius iuuandi causa facit. Processisset autem | 13.1 |
| argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: | |
| 'ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus | |
| gratiam'; uideretur enim benefice facere etiam in non bene- | |
| ficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, | 5 |
| non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam. Sed | 14.1 |
| cum 'beneficos liberalesque' dixerit neque alius modi isti | |
| sint, quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, | |
| pedibus et uerbis reprehendit doctissimi uiri orationem. |