| Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris | 17.6.pr.1 |
| M. Catonis composuit, de seruo recepticio scriptum reliquit. | |
| M. Cato Voconiam legem suadens uerbis hisce usus est: | 1.1 |
| 'Principio uobis mulier magnam dotem adtulit; tum | |
| magnam pecuniam recipit, quam in uiri potestatem non | |
| conmittit, eam pecuniam uiro mutuam dat; postea, ubi | |
| irata facta est, seruum recepticium sectari atque flagitare | 5 |
| uirum iubet.' | |
| Quaerebatur, 'seruus recepticius' quid esset. Libri statim | 2.1 |
| quaesiti allatique sunt Verrii Flacci de obscuris Catonis. In | |
| libro secundo scriptum inuentum est 'recepticium seruum' | |
| dici nequam et nulli pretii, qui, cum uenum esset datus, | |
| redhibitus ob aliquod uitium receptusque sit. 'Propterea' | 3.1 |
| inquit 'seruus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecu- | |
| niam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia grauior | |
| uiro fieret, quod eum seruus nihili petendae pecuniae causa | |
| conpellaret.' | 5 |
| Cum pace autem cumque uenia istorum, si qui sunt, qui | 4.1 |
| Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. Recepti- | 5.1 |
| cius enim seruus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est | |
| quam Verrius scripsit. Atque id cuiuis facile intellectu est | 6.1 |
| res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito | |
| dabat, tum, quae ex suis bonis retinebat neque ad uirum | |
| tramittebat, ea 'recipere' dicebatur, sicuti nunc quoque in | |
| uenditionibus 'recipi' dicuntur, quae excipiuntur neque | 5 |
| ueneunt. Quo uerbo Plautus quoque in Trinummo usus est | 7.1 |
| in hoc uersu: | |
| posticulum hoc recepit, cum aedis uendidit, | |
| id est: cum aedis uendidit, particulam quandam, quae post | |
| eas aedis erat, non uendidit, sed retinuit. Ipse etiam Cato | 8.1 |
| mulierem demonstrare locupletem uolens 'mulier' inquit | |
| 'et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit', hoc | |
| est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. | |
| Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, | 9.1 |
| pecuniam uiro mutuam dat. Eam pecuniam cum uiro forte | 10.1 |
| irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem 'seruum | |
| recepticium', hoc est proprium seruum suum, quem cum | |
| pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; | |
| non enim seruo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed | 5 |
| proprio suo. | |
| Plura dicere, quibus hoc nostrum tuear, supersedeo: ipsa | 11.1 |
| enim sunt per sese euidentia et quod a Verrio dicitur et | |
| quod a nobis; utrum ergo uidebitur cuique uerius, eo utatur. |