| Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum erit, eius rei aeterna | 17.7.pr.1 |
| auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaeuolae uisa esse non minus de | |
| praeterito furto quam de futuro cauisse. | |
| Legis ueteris Atiniae uerba sunt: 'Quod subruptum erit, | 1.1 |
| eius rei aeterna auctoritas esto.' Quis aliud putet in hisce | 2.1 |
| uerbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? Sed | 3.1 |
| Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros | |
| adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in | |
| post facta modo furta lex ualeret an etiam in ante facta; | |
| quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus uideretur osten- | 5 |
| dere, tam praeteritum quam futurum. | |
| Itaque P. Nigidius, ciuitatis Romanae doctissimus, super | 4.1 |
| dubitatione hac eorum scripsit in tertio uicesimo grammati- | |
| corum commentariorum. Atque ipse quoque idem putat incer- | |
| tam esse temporis demonstrationem, sed anguste perquam | 5.1 |
| et obscure disserit, ut signa rerum ponere uideas ad sub- | |
| sidium magis memoriae suae quam ad legentium discipli- | |
| nam. Videbatur tamen hoc dicere suum uerbum et <'est'> | 6.1 |
| esse et 'erit': quando per sese ponuntur, habent atque re- | |
| tinent tempus suum; cum uero praeterito iunguntur, uim | |
| temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt. Cum | 7.1 |
| enim dico 'in campo est' 'in comitio est', tempus instans | |
| significo; item cum dico 'in campo erit', tempus futurum | |
| demonstro; at cum dico: 'factum est', 'scriptum est', 'sub- | |
| ruptum est', quamquam 'est' uerbum temporis est praesen- | 5 |
| tis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse | |
| desinit. 'Sic igitur' inquit 'etiam istud, quod in lege est: si | 8.1 |
| diuidas separesque duo uerba haec "subruptum" et "erit", | |
| ut sic audias "subruptum <erit>" tamquam "certamen erit" | |
| aut "sacrificium erit", tum uidebitur lex in postfuturum | |
| loqui; si uero copulate permixteque dictum intellegas, ut | 5 |
| "subruptum erit" non duo, sed unum uerbum sit idque | |
| unitum patiendi declinatione sit, tum hoc uerbo non minus | |
| praeteritum tempus ostenditur quam futurum.' |