| In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique | 17.8.pr.1 |
| eiusmodi solita: 'cur oleum saepe et facile, uina rarius con- | |
| gelascant, acetum haut fere umquam' et 'quod aquae fluuiorum | |
| fontiumque durentur, mare gelu non duretur.' | |
| Philosophus Taurus accipiebat nos Athenis cena plerum- | 1.1 |
| que ad id diei, ubi iam uesperauerat; id enim est tempus istic | 2.1 |
| cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne | |
| erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim | |
| caesae. | |
| Ea quodam die ubi paratis et exspectantibus nobis ad- | 3.1 |
| lata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum | |
| in aulam indere. Erat is puer genere Atticus ad annos | 4.1 |
| maxime natus octo festiuissimis aetatis et gentis argutiis | |
| scatens. Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tam- | 5.1 |
| quam si inesset oleum, adfert conuertitque eum et, ut soli- | |
| tum est, circumegit per omnem partem aulae manum: | |
| nullum inde ibat oleum. Aspicit puer gutum atrocibus oculis | 6.1 |
| stomachabundus et concussum uehementius iterum in aulam | |
| uertit; idque cum omnes sensim atque summissim ridere- | 7.1 |
| mus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice: μὴ | |
| γελᾶτε, inquit ἔνι τοὔλαιον· ἀλλ’ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν | |
| ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται. 'Verbero,' inquit | 8.1 |
| ridens Taurus 'nonne is curriculo atque oleum petis?' | |
| Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora | |
| offensior: 'aula' inquit 'oleo indiget et, ut uideo, intoleran- | |
| dum feruit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer | 5 |
| nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus, | |
| cur oleum quidem saepe et facile stet, uina rarenter congela- | |
| scant?' | |
| atque aspicit me et iubet, quid sentiam, dicere. | 9.1 |
| Tum | 10.1 |
| ego respondi coniectare me uinum idcirco minus cito con- | |
| gelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet | |
| essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab | |
| Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem. | 5 |
| 'Est quidem' inquit Taurus 'ita, ut dicis; nam ferme | 11.1 |
| conuenit uinum, ubi potum est, calefacere corpora. Sed non | 12.1 |
| secus oleum quoque calorificum est neque minorem uim in | |
| corporibus calefactandis habet. Ad hoc, si istaec, quae cali- | 13.1 |
| diora sunt, difficilius gelu coguntur, congruens est, ut, quae | |
| frigidiora sunt, facile cogantur. Acetum autem omnium | 14.1 |
| maxime frigorificum est, atque id numquam tamen con- | |
| crescit. Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in | 15.1 |
| leuitate est? faciliora enim ad coeundum uidentur, quae | |
| leuatiora leuioraque sunt.' | |
| Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluuiorum et | 16.1 |
| fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit? | |
| 'Tametsi Herodotus,' inquit 'historiae scriptor, contra | |
| omnium ferme, qui haec quaesiuerunt, opinionem scribit | |
| mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque | 5 |
| partium mare omne, quod Scythicum dicitur, gelu stringi | |
| et consistere.' | |
| Dum haec Taurus, interea puer uenerat, et aula deferbu- | 17.1 |
| erat, tempusque esse coeperat edendi et tacendi. |