| De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque | 17.9.pr.1 |
| aliis clandestinis litteris ex uetere historia petitis; et quid σκυτάλη | |
| sit Laconica. | |
| Libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et | 1.1 |
| Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. In his | 2.1 |
| epistulis quibusdam in locis inueniuntur litterae singu- | |
| lariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas | |
| incondite; nam uerba ex his litteris confici nulla possunt. | |
| Erat autem conuentum inter eos clandestinum de commu- | 3.1 |
| tando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum | |
| et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et pote- | |
| stas restitueretur; quaenam uero littera pro qua scriberetur, | 4.1 |
| ante is, sicuti dixi, conplacebat, qui hanc scribendi latebram | |
| parabant. Est adeo Probi grammatici commentarius satis | 5.1 |
| curiose factus de occulta litterarum significatione in epistu- | |
| larum C. Caesaris scriptura. | |
| Lacedaemonii autem ueteres, cum dissimulare et occul- | 6.1 |
| tare litteras publice ad imperatores suos missas uolebant, | |
| ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua nosceren- | |
| tur, epistulas id genus factas mittebant. Surculi duo erant | 7.1 |
| teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitu- | |
| dinis, derasi atque ornati consimiliter; unus imperatori in | 8.1 |
| bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum | |
| iure atque cum signo habebant. Quando usus uenerat lit- | 9.1 |
| terarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae | |
| tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, conplica- | |
| bant uolumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae | |
| undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent. Lit- | 10.1 |
| teras deinde in eo loro per transuersas iuncturarum oras | |
| uersibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant. Id | 11.1 |
| lorum litteris ita perscriptis reuolutum ex surculo imperatori | |
| commenti istius conscio mittebant; resolutio autem lori | 12.1 |
| litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum | |
| et apices in partis diuerssissimas spargebat; propterea, si | 13.1 |
| id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam con- | |
| iectari ex eo scripto quibat; sed ubi ille, ad quem erat missum, | 14.1 |
| acceperat, surculo conpari, quem habebat, <a> capite ad | |
| finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque | |
| ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes | |
| rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et | 5 |
| facilem legi praestabant. Hoc genus epistulae Lacedaemonii | 15.1 |
| σκυτάλην appellant. Legebamus id quoque in uetere historia | 16.1 |
| rerum Poenicarum uirum indidem quempiam inlustrem— | |
| siue ille Hasdrubal siue quis alius est, non retineo—epi- | |
| stulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: | |
| pugillaria noua nondum etiam cera inlita accepisse, litteras | 17.1 |
| in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera | |
| conleuisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui factu- | |
| rum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse | |
| litterasque incolumes ligno incisas legisse. | 5 |
| Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda | 18.1 |
| quaedam et inopinabilis latebra barbarico astu excogitata. | |
| Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili. | 19.1 |
| Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. | 20.1 |
| Is Histiaeus, cum | 21.1 |
| in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quas- | |
| dam occultas nuntiare furtiuo scripto uolebat. Commini- | 22.1 |
| scitur opertum hoc litterarum admirandum. Seruo suo diu | |
| oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam | |
| medendi gratia deradit caputque eius leue in litterarum | |
| formas conpungit. His litteris quae uoluerat perscripsit, | 23.1 |
| hominem postea, quoad capillus adolesceret, domo con- | |
| tinuit. | |
| Vbi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et | 24.1 |
| 'cum | 25.1 |
| ad eum' inquit 'ueneris, mandasse me dicito, ut caput | |
| tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.' Seruus, ut impera- | 26.1 |
| tum erat, ad Aristagoran uenit mandatumque domini | |
| adfert. Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat man- | 27.1 |
| datum, fecit. Ita litterae perlatae sunt. |