| Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, quibus in descri- | 17.10.pr.1 |
| benda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; | |
| conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. | |
| Fauorinum philosophum, cum in hospitis sui Antiatem | 1.1 |
| uillam aestu anni concessisset nosque ad eum uidendum | |
| Roma uenissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio | |
| in hunc ferme modum disserere: 'Amici' inquit 'familiares- | 2.1 |
| que P. Vergilii in his, quae de ingenio moribusque eius | |
| memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se | |
| uersus more atque ritu ursino. Namque ut illa bestia fetum | 3.1 |
| ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea, | |
| quod ita edidisset, conformaret et fingeret, proinde ingenii | |
| quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed | |
| deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et uultus | 5 |
| liniamenta. Hoc uirum iudicii subtilissimi ingenue atque | 4.1 |
| uere dixisse res' inquit 'indicium facit. Nam quae reliquit | 5.1 |
| perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque di- | |
| lectus sui supremam manum, omni poeticae uenustatis laude | |
| florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recense- | 6.1 |
| rentur, et absolui, quoniam mors praeuerterat, nequiuerunt, | |
| nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio | |
| digna sunt. Itaque cum morbo obpressus aduentare mortem | 7.1 |
| uiderat, petiuit orauitque a suis amicissimis inpense, ut | |
| Aeneida, quam nondum satis elimauisset, adolerent. | |
| 'In his autem,' inquit 'quae uidentur retractari et corrigi | 8.1 |
| debuisse, is maxime locus est, qui de monte Aetna factus | |
| est. Nam cum Pindari, ueteris poetae, carmen, quod de | |
| natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemu- | |
| lari uellet, eiusmodi sententias et uerba molitus est, ut | 5 |
| Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facun- | |
| dia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumi- | |
| diorque sit. Atque uti uosmet ipsos' inquit 'eius, quod dico, | 9.1 |
| arbitros faciam, carmen Pindari, quod est super monte | |
| Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: | |
| τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται | |
| ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δ’ ἁμέραισιν μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ | 5 |
| αἴθων’· ἀλλ’ ἐν ὄρφναισιν <πέτρας> | |
| φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ. | |
| κεῖνο δ’ Ἁφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν | |
| δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, | |
| θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι. | 10 |
| Audite nunc' inquit 'Vergilii uersus, quos inchoasse eum | 10.1 |
| uerius dixerim, quam fecisse: | |
| portus ab accessu uentorum inmotus et ingens | |
| ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis | |
| interdumque atram prorumpit ad aethera nubem | 5 |
| turbine fumantem piceo et candente fauilla | |
| adtollitque globos flammarum et sidera lambit; | |
| interdum scopulos auulsaque uiscera montis | |
| erigit eructans liquefactaque saxa sub auras | |
| cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. | 10 |
| Iam principio' inquit 'Pindarus ueritati magis obsecutus id | 11.1 |
| dixit, quod res erat quodque istic usu ueniebat quodque | |
| oculis uidebatur, interdius fumare Aetnam, noctu flammi- | |
| gare; Vergilius autem, dum in strepitu sonituque uerborum | 12.1 |
| conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione | |
| facta confudit. Atque ille Graecus quidem fontes imitus | 13.1 |
| ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulua et | |
| tortuosa uolumina in plagas maris ferre quasi quosdam | |
| igneos angues luculente dixit; at hic noster "atram nubem | 14.1 |
| turbine piceo et fauilla fumantem" ῥόον καπνοῦ αἴθωνα | |
| interpretari uolens crasse et inmodice congessit, "globos" | 15.1 |
| quoque "flammarum", quod ille κρουνούς dixerat, duriter et | |
| ἀκύρως transtulit. Item quod ait "sidera lambit", uacanter | 16.1 |
| hoc etiam' inquit 'accumulauit et inaniter.' Neque non id | 17.1 |
| quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, | |
| quod 'nubem atram fumare' dixit 'turbine piceo et fauilla | |
| candente'. 'Non enim fumare' inquit 'solent neque atra | 18.1 |
| esse, quae sunt candentia; nisi si "candenti" dixit per- | |
| uulgate et inproprie pro feruenti fauilla, non pro ignea et | |
| relucenti. Nam "candens" scilicet a candore dictum, non | |
| a calore. Quod saxa autem et "scopulos eructari et erigi" | 19.1 |
| eosdemque ipsos statim "liquefieri et gemere" atque "glo- | |
| merari sub auras" dixit, hoc' inquit 'nec a Pindaro scriptum | |
| nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra | |
| dicuntur, monstruosissimum est.' | 5 |