| Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu | 17.11.pr.1 |
| atque natura stomachi fistulaeque eius, quae τραχεῖα dicitur, ad- | |
| uersum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita | |
| antiqui medici Hippocratis. | |
| Et Plutarchus et alii quidam docti uiri reprehensum esse | 1.1 |
| ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod | |
| potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato | |
| demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in | |
| uesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in | 5 |
| poematis suis scriberet: | |
| τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται, | |
| ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas | 2.1 |
| quasdam uel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deor- | |
| sum per earumque alteram deduci delabique in stomachum | |
| esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in uentriculum, | |
| qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi | 5 |
| digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in aluum | |
| conuenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes | |
| in uesicam. Per alteram autem fistulam, quae Graece | 3.1 |
| nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmo- | |
| nem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque | |
| eandem uiam uocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusue | 4.1 |
| aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore | |
| labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, | |
| eaque offensione intercluderetur animae uia, inpositam | |
| esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista fora- | 5 |
| mina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobi- | |
| lia coniuentia uicissim et resurgentia, eamque ἐπιγλωττίδα | 5.1 |
| inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν | |
| τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuue incideret in illud | |
| quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris in- | |
| fluere in pulmonem ore ipso arteriae communito. | 5 |
| Haec Erasistratus medicus aduersum Platonem. Sed | 6.1 |
| Plutarchus in libro symposiacorum auctorem Platonis sen- | |
| tentiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et | |
| Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, ueteres | |
| medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, | 5 |
| ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex | |
| potu influeret in arteriam,—nam pulmoni quoque fouendo | |
| rigandoque utiles necessariosque humores uideri—set ad- | |
| positam quasi moderatricem quandam et arbitram pro- | |
| hibendi admittendiue, quod ex salutis usu foret, uti edulia | 10 |
| quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in sto- | |
| machum, potum autem partiretur inter stomachum et | |
| pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam | |
| deberet, non rapidum id neque uniuersum, sed quadam | |
| quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque | 15 |
| tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fis- | |
| tulam deriuaret. |