| De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Fauorino | 17.12.pr.1 |
| exercendi gratia disputatis. | |
| Infames materias, siue quis mauult dicere inopinabiles, | 1.1 |
| quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et ueteres adorti | |
| sunt non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster | |
| Fauorinus oppido quam libens in eas materias <se> deiciebat | |
| uel ingenio expergificando ratus idoneas uel exercendis argu- | 5 |
| tiis uel edomandis usu difficultatibus, sicuti, cum Thersitae | 2.1 |
| laudes quaesiuit et cum febrim quartis diebus recurrentem | |
| laudauit, lepida sane multa et non facilia inuentu in utram- | |
| que causam dixit eaque scripta in libris reliquit. | |
| Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, | 3.1 |
| quem scripsisse ait, qui quartanam passus conualuerit uires- | |
| que integras recuperauerit, fidelius constantiusque postea | |
| ualiturum. Atque inibi <in> isdem laudibus non hercle hac | |
| sententiola inuenuste lusit: 'uersus' inquit 'est longo homi- | 4.1 |
| num aeuo probatus: | |
| ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ. | |
| Eo uersu significatur non omni die bene esse posse, sed isto | |
| bene atque alio male. Quod cum ita sit,' inquit 'ut in rebus | 5.1 |
| humanis bene aut male uice alterna sit, haec biduo medio | |
| interuallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία | |
| μητρυιά, δύο μητέρες?' |