| 'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis habeat et | 17.13.pr.1 |
| quam saepe in ueterum scriptis obscura sit. | |
| 'Quin' particula, quam grammatici 'coniunctionem' ap- | 1.1 |
| pellant, uariis modis sententiisque conectere orationem uide- | |
| tur. Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes uel | 2.1 |
| interrogantes uel exhortantes dicimus 'quin uenis?' 'quin | |
| legis?' 'quin fugis?', aliter, cum ita confirmamus: 'non | |
| dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus', | |
| aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori uidetur | 5 |
| contrarium: 'non idcirco causas Isocrates non defendit, | |
| quin id utile esse et honestum existumarit'; a quo illa signi- | 3.1 |
| ficatio non abhorret, quae est in tertia origine M. Catonis: | |
| 'Haut eos' inquit 'eo postremum scribo, quin populi et boni | |
| et strenui sient.' In secunda quoque origine M. Cato non | 4.1 |
| longe secus hac particula usus est: 'Neque satis' inquit | |
| 'habuit, quod eum in occulto uitiauerat, quin eius famam | |
| prostitueret.' | |
| Praeterea animaduertimus Quadrigarium in octauo anna- | 5.1 |
| lium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius | |
| posuimus: 'Romam uenit; uix superat, quin triumphus | |
| decernatur.' Item in sexto annali eiusdem uerba haec sunt: | 6.1 |
| 'Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent | |
| hosti.' Non me autem praeterit dicere aliquem posse de | 7.1 |
| summo pectore nil esse in his uerbis negotii; nam 'quin' | 8.1 |
| utrobique positum pro 'ut' planissimumque esse, si ita | |
| dicas: 'Romam uenit; uix superat, ut triumphus decerna- | |
| tur'; item alio in loco: 'Paene factum est, ut castra re- | |
| linquerent atque cederent hosti.' Sed utantur sane, qui tam | 9.1 |
| expediti sunt, perfugiis commutationum in uerbis, quae non | |
| intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, uere- | |
| cundius. | |
| Hanc uero particulam, de qua dicimus, nisi quis didi- | 10.1 |
| cerit compositam copulatamque esse neque uim tantum | |
| coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, | |
| numquam profecto rationes ac uarietates istius comprehen- | |
| surus est. Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui | 11.1 |
| otium est, reperire hoc in P. Nigidii commentariis, quos | |
| grammaticos inscripsit. |