| Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. | 17.14.pr.1 |
| Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui | 1.1 |
| subpar Laberio iudicaretur. C. autem Caesarem ita Laberii | 2.1 |
| maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et | |
| probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos prae- | |
| dicaret. | |
| Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad | 3.1 |
| communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus | 4.1 |
| sunt istae singulis uersibus circumscriptae, quas libitum | |
| hercle est adscribere: | |
| malum est consilium, quod mutari non potest. | |
| beneficium dando accepit, qui digno dedit. | 5 |
| feras, non culpes, quod uitari non potest. | |
| cui plus licet, quam par est, plus uult, quam licet. | |
| comes facundus in uia pro uehiculo est. | |
| frugalitas miseria est rumoris boni. | |
| heredis fletus sub persona risus est. | 10 |
| furor fit laesa saepius patientia. | |
| inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. | |
| ita amicum habeas, posse ut <facile> fieri hunc inimicum | |
| putes. | |
| ueterem ferendo iniuriam inuites nouam. | 15 |
| numquam periclum sine periclo uincitur. | |
| nimium altercando ueritas amittitur. | |
| pars benefici est, quod petitur si belle neges. |