| Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scriptu- | 17.15.pr.1 |
| rus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque | |
| ellebori candidi et nigri. | |
| Carneades Academicus scripturus aduersum Stoici Zeno- | 1.1 |
| nis libros superiora corporis elleboro candido purgauit, ne | |
| quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque | |
| animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labe- | |
| faceret; tanta cura tantoque apparatu sui uir ingenio prae- | 2.1 |
| stanti ad refellenda, quae scripserat Zeno, aggressus. Id | 3.1 |
| cum in historia Graeca legissem, quod 'elleboro candido' | |
| scriptum erat, quid esset, quaesiui. | |
| Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris | 4.1 |
| insignes candidi et nigri; eos autem colores non in semine | |
| ellebori neque in uirgultis, sed in radice dinosci; candido | |
| stomachum et uentrem superiorem uomitionibus purgari; | |
| nigro aluum, quae inferior uocatur, dilui; utriusque esse | 5 |
| hanc uim, ut humores noxios, in quibus causae morborum | |
| sunt, extrahant. Esse autem periculum, ne inter causas | 5.1 |
| morborum omni corporum uia patefacta ea quoque ipsa, | |
| in quibus causa uiuendi est, <amittantur>, amissoque omni | |
| naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat. | |
| Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra | 6.1 |
| Plinius Secundus in libris naturalis historiae scripsit. Prop- | |
| terea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, | |
| qui comitialis dicitur, pateretur, Anticyram nauigasse et in | |
| ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo liberatum. | 5 |
| Praeterea scriptum legimus Gallos in uenatibus tinguere | 7.1 |
| elleboro sagittas, quod his ictae exanimatae ferae teneriores | |
| ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium uulnera ex | |
| sagittis facta circumcidere latius dicuntur. |