| Anates Ponticas uim habere uenenis digerendis potentem; atque | 17.16.pr.1 |
| inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia. | |
| Anates Ponticas dicitur edundis uulgo uenenis uictitare. | 1.1 |
| Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem | 2.1 |
| illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus | |
| sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medi- | |
| camentis, quae digerendis uenenis ualent, eumque sangui- | |
| nem uel potentissimum esse in ea confectione; ipsum autem | 3.1 |
| regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epu- | |
| larum insidiis cauisse, quin et scientem quoque ultro et | 4.1 |
| ostentandi gratia uenenum rapidum et uelox saepenumero | |
| hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. Quamobrem | 5.1 |
| postea, cum proelio uictus in ultima regni refugisset et mori | |
| decreuisset, uenena uiolentissima festinandae necis causa | |
| frustra expertus suo se ipse gladio transegit. Huius regis | 6.1 |
| antidotus celebratissima est, quae 'Mitridatios' uocatur. |