| Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gentium linguis locu- | 17.17.pr.1 |
| tum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod | |
| tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam. | |
| Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui | 1.1 |
| Graece et Osce et Latine sciret. Mitridates autem, Ponti | 2.1 |
| atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello | |
| superatus est, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione | |
| habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium uiris | |
| haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quem- | 5 |
| que ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione | |
| ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est. |