| Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et | 17.19.pr.1 |
| inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo | |
| uerba obseruanda praeceperit omnium rerum longe salubria. | |
| Fauorinum ego audiui dicere Epictetum philosophum | 1.1 |
| dixisse plerosque istos, qui philosophari uiderentur, philo- | |
| sophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν, | |
| id significat 'factis procul, uerbis tenus'. Iam illud est vehe- | 2.1 |
| mentius, quod Arrianus solitum eum dictitare in libris, quos | |
| de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. 'Nam | 3.1 |
| cum' inquit 'animaduerterat hominem pudore amisso, inpor- | |
| tuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem, | |
| linguam ceteraque omnia praeterquam animum procu- | |
| rantem, istiusmodi' inquit 'hominem cum uiderat studia | 5 |
| quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica | |
| adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata | |
| aucupari sciscitarique, inclamabat deum atque hominum | |
| fidem ac plerumque inter clamandum his eum uerbis in- | |
| crepabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι, εἰ κακάθαρται τὸ | 10 |
| ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο· ἢν σαπῇ, | |
| οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον.' Nil profecto his | 4.1 |
| uerbis grauius, nil uerius, quibus declarabat maximus philo- | |
| sophorum litteras atque doctrinas philosophiae, cum in homi- | |
| nem falsum atque degenerem tamquam in uas spurcum atque | |
| pollutum influxissent, uerti, mutari, corrumpi et, quod ipse | 5 |
| κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius. | |
| Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Fauorino | 5.1 |
| audiuimus, solitus dicere est duo esse uitia multo omnium | |
| grauissima ac taeterrima intolerantiam et incontinentiam, | |
| cum aut iniurias, quae sunt ferendae, non toleramus neque | |
| ferimus, aut a quibus rebus uoluptatibusque nos tenere | 5 |
| debemus, non tenemus. 'Itaque' inquit 'si quis haec duo | 6.1 |
| uerba cordi habeat eaque sibi imperando atque obseruando | |
| curet, is erit pleraque inpeccabilis uitamque uiuet tranquil- | |
| lissimam.' Verba duo haec dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου. |