| Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque uerborum | 17.20.pr.1 |
| scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem | |
| uersa. | |
| Symposium Platonis apud philosophum Taurum legeba- | 1.1 |
| tur. Verba illa Pausaniae inter conuiuas amorem uice sua | 2.1 |
| laudantis, ea uerba ita prorsum amauimus, ut meminisse | |
| etiam studuerimus. Sunt adeo, quae meminimus, uerba | 3.1 |
| haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφ’ αὑτῆς πραττομένη | |
| οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον <ὃ> νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πὶνειν ἢ | |
| ᾄδειν ἢ διαλέγεσθαι. Οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ <καθ’ αὑτὸ> καλὸν | |
| οὐδέν, ἀλλ’ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς | 5 |
| μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ | |
| αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶν, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστιν καλὸς | |
| οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ’ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν. | |
| Haec uerba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi 'heus' | 4.1 |
| inquit 'tu, rhetorisce,'—sic enim me in principio recens in | |
| diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiae | |
| unius extundendae gratia Athenas uenisse—'uidesne' inquit | |
| 'ἐνθύμημα crebrum et coruscum et conuexum breuibusque et | 5 |
| rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione de- | |
| uinctum? habesne nobis dicere in libris rhetorum uestrorum | 5.1 |
| tam apte tamque modulate compositam orationem? sed | |
| hos' inquit 'tamen numeros censeo uideas ὁδοῦ πάρεργον. | |
| Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera | 6.1 |
| et dignitates pergendum est, non ad uocularum eius amoeni- | |
| tatem nec ad uerborum uenustates deuersitandum.' | |
| Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis | 7.1 |
| non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegan- | |
| tiam Graecae orationis uerbis Latinis adfectandam; atque | 8.1 |
| uti quaedam animalium parua et uilia ad imitandum sunt, | |
| quas res cumque audierint uiderintue, petulantia, proinde | |
| nos ea, quae in Platonis oratione demiramur, non aemulari | |
| quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut | 5 |
| ipsum hoc est, quod ex isdem illis uerbis eius effinximus: | |
| 'Omne' inquit 'omnino factum sic sese habet: neque turpe | 9.1 |
| est, quantum in eo est, neque honestum; uelut est, quas | |
| nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil nam- | |
| que horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret | |
| modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum | 5 |
| est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, | |
| sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed | |
| qui facit, nos ut honeste amemus.' |