| Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique in- | 17.21.pr.1 |
| lustres uiri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium. | |
| Vt conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item | 1.1 |
| uirorum inlustrium, qui in his aetatibus nati fuissent, | |
| haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid | |
| super aetate atque uita clarorum hominum temere dicere- | |
| mus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper dis- | 5 |
| serens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi | |
| filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore | |
| Africano uixisse dixit, ut ab istiusmodi, inquam, temporum | |
| aetatumque erroribus caueremus, excerpebamus ex libris, | |
| qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent | 10 |
| Graeci simul atque Romani uiri, qui uel ingenio uel imperio | |
| nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante | |
| secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerpti- | |
| ones nostras uariis diuersisque in locis factas cursim digessi- | |
| mus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque | 15 |
| subtili cura excellentium in utraque gente hominum συγ- | |
| χρονισμούς componeremus, sed ut noctes istae quadamtenus | |
| his quoque historiae flosculis leuiter iniectis aspergerentur. | |
| Satis autem uisum est in hoc conmentario de temporibus | 2.1 |
| paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus | |
| quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura | |
| fieri posset. | |
| Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et | 3.1 |
| Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos | |
| egisse uel isdem fere temporibus uel Homerum aliquanto | |
| antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam uixisse | |
| Siluiis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut | 5 |
| Cassius in primo annalium de Homero atque Hesiodo scri- | |
| ptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam | |
| autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronicorum | |
| de Homero dixit, annis circiter centum et sexaginta. | |
| Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero | 4.1 |
| sapientium, leges scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco | |
| Romae regnante anno regni eius tricesimo tertio. Seruio | 5.1 |
| autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit | |
| Solone ante in exilium uoluntarium profecto, quoniam id ei | |
| praedicenti non creditum est. Postea Pythagoras Samius in | 6.1 |
| Italiam uenit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomen- | |
| tum Superbus fuit, isdemque temporibus occisus est Athenis | 7.1 |
| ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, | |
| Hippiae tyranni frater. Archilochum autem Nepos Cornelius | 8.1 |
| tradit Tullo Hostilio Romae regnante iam tunc fuisse poema- | |
| tis clarum et nobilem. | |
| Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam | 9.1 |
| conditam aut non longe amplius uictos esse ab Atheniensi- | |
| bus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam | |
| Marathoniam Militiade duce, qui post eam uictoriam damna- | |
| tus a populo Atheniensi in uinculis publicis mortem obit. | 5 |
| Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. | 10.1 |
| Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles | 11.1 |
| tum primum per seditionem sibi plebes creauit, ac non diu | |
| post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus uexatusque a tri- | |
| bunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. desciuit | |
| bellumque populo Romano fecit. | 5 |
| Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et | 12.1 |
| pleraque Graecia Themistocle duce nauali proelio, quod ad | |
| Salamina factum est, uictus fugatusque est; atque inde | 13.1 |
| anno fere quarto <T.> Menenio Agrippa M. Horatio Puluillo | |
| consulibus bello Veiente apud fluuium Cremeram Fabii sex | |
| et trecenti patricii cum familiis suis uniuersi ab hostibus | |
| circumuenti perierunt. | 5 |
| Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philo- | 14.1 |
| sophiae naturalis studio floruit. Romae autem per eas tem- | 15.1 |
| pestates decemuiros legibus scribundis creatos constitit | |
| tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas | |
| additas. | |
| Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensi- | 16.1 |
| acum, quod Thucydides memoriae mandauit, coeptum est | |
| circa annum fere post conditam Romam trecentesimum | |
| uicesimum tertium. Qua tempestate Olus Postumius Tuber- | 17.1 |
| tus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum | |
| dictum in hostem pugnauerat, securi necauit. Hostes tum | |
| populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. Inter haec | 18.1 |
| tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euri- | |
| pides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus | |
| Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem | |
| posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem uixerunt. | 5 |
| Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio | 19.1 |
| rempublicam Romae regentibus ad annum fere conditae | |
| urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi | |
| tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et | |
| in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque | 5 |
| annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in car- | |
| cere ueneno necatus. Ea fere tempestate Romae M. Furius | 20.1 |
| Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo | 21.1 |
| tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter | 22.1 |
| Capitolium ceperunt. | |
| Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia | 23.1 |
| nobilitatus est, Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud | |
| Corinthum superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, | 24.1 |
| qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua de- | |
| pulerat, conuictus est consilium de regno occupando inisse | |
| damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, prae- | |
| ceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, | 5 |
| uerberando necatus est; eoque ipso anno, qui erat post re- | 25.1 |
| ciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum | |
| esse memoriae mandatum est. | |
| Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani | 26.1 |
| Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra supera- | |
| uerunt, ac breui post tempore in urbe Roma lege Licinii | 27.1 |
| Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius | |
| non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem. | |
| Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum | 28.1 |
| Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Mace- | |
| doniae adeptus est, inque eo tempore Alexander natus est, | |
| paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium | 29.1 |
| Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; post deinde ali- | 30.1 |
| quanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno | |
| Athenienses uicit. Tum Demosthenes orator ex eo proelio | 31.1 |
| salutem fuga quaesiuit, cumque id ei, quod fugerat, pro- | |
| brose obiceretur, uersu illo notissimo elusit: | |
| 'ἀνήρ' inquit 'ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.' | |
| Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum | 32.1 |
| adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Ori- | |
| entem transgressus est. Alter autem Alexander, cui cogno- | 33.1 |
| mentum Molosso fuit, in Italiam uenit bellum populo | |
| Romano facturus—iam enim fama uirtutis felicitatisque | |
| Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed | |
| priusquam bellum faceret, uita decessit. Eum Molossum, | 5 |
| cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad | |
| Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad Persas | |
| quasi in gynaeconitin. Postea Macedo Alexander pleraque | 34.1 |
| parte orientali subacta, cum annos undecim regnauisset, | |
| obiit mortis diem. Neque ita longe post Aristoteles philo- | 35.1 |
| sophus et post aliquanto Demosthenes uita functi sunt, | |
| isdemque ferme tempestatibus populus Romanus graui ac | 36.1 |
| diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius | |
| Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium | |
| a Samnitibus circumuallati ac sub iugum missi turpi foedere | |
| facto discesserunt ob eamque causam populi iussu Samni- | 5 |
| tibus per fetiales dediti recepti non sunt. | |
| Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum | 37.1 |
| fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est. | |
| Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philo- | 38.1 |
| sophi celebres erant, eodemque tempore C. Fabricius Lusci- | 39.1 |
| nus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. | |
| Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu | |
| mouerunt, causamque isti notae subscripserunt, quod eum | |
| comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras | 5 |
| habere. | |
| Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo | 40.1 |
| ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui cogno- | |
| mentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco | |
| Fuluio Flacco bellum aduersum Poenos primum coeptum | |
| est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexan- | 41.1 |
| driae apud Ptolomaeum regem celebratus est. | |
| Annis deinde postea paulo pluribus quam uiginti pace | 42.1 |
| cum Poenis facta consulibus <C.> Claudio Centhone, Appii | |
| Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. | |
| Liuius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et | |
| Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post | 5 |
| Menandri annis circiter quinquaginta duobus. Claudium et | 43.1 |
| Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, | |
| quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de | |
| poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum | |
| annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum | 5 |
| Ennium in eodem libro dicere. | |
| Anno deinde post Romam conditam quingentesimo unde- | 44.1 |
| uicesimo Sp. Caruilius Ruga primus Romae de amicorum | |
| sententia diuortium cum uxore fecit, quod sterila esset | |
| iurassetque apud censores uxorem se liberum quaerun- | |
| dorum causa habere, eodemque anno Cn. Naeuius poeta | 45.1 |
| fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de | |
| poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque | |
| ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello | |
| scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam Romae | 5 |
| coepisse dicit in his uersibus: | |
| Poenico bello secundo Musa pinnato gradu | |
| intulit se bellicosam in Romuli gentem feram. | |
| Ac deinde annis fere post quindecim bellum aduersum | 46.1 |
| Poenos sumptum est, atque non nimium longe <post> M. | 47.1 |
| Cato orator in ciuitate et Plautus poeta in scaena floruerunt; | |
| isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Aca- | 48.1 |
| demicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad | |
| senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. | |
| Neque magno interuallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius | 49.1 |
| et Terentius et subinde et Pacuuius et Pacuuio iam sene | |
| Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis | |
| Lucilius fuit. | |
| Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus | 50.1 |
| adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum. |