| LIBER OCTAVVS DECIMVS | |
| Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro | 18.1.pr.1 |
| Fauorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda | |
| uita beata uirtus ualeret quantumque esset in his, quae dicuntur | |
| 'extranea'. | |
| Familiares Fauorini erant duo quidam non incelebres | 1.1 |
| in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae | |
| disciplinae sectator, alter Stoicae. His quondam ego acriter | 2.1 |
| atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, | |
| cum essemus una omnes Ostiae cum Fauorino, interfui. | |
| Ambulabamus autem in litore, cum iam aduesperasceret, | 3.1 |
| aestate anni noua. | |
| Atque ibi Stoicus censebat et uitam beatam hominum uir- | 4.1 |
| tute animi sola et miseriam summam malitia sola posse | |
| effici, etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa | |
| appellarentur, uirtuti deessent, malitiae adessent. Ille contra | 5.1 |
| Peripateticus miseram quidem uitam uitiis animi et malitia | |
| sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes uitae beatae | |
| numeros uirtutem solam nequaquam satis esse existimabat, | |
| quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus | 5 |
| formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque | |
| omnia corporis et fortunae bona necessaria uiderentur per- | |
| ficiendae uitae beatae. | |
| Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res | 6.1 |
| diuersas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et | |
| uirtus duo contraria, uita misera et beata quoque aeque | |
| contraria, non seruaret in utrisque uim et naturam contrarii | 7.1 |
| et ad miseriam quidem uitae conficiendam satis ualere | |
| malitiam solam putaret, ad praestandam uero uitam beatam | |
| non satis solam esse uirtutem diceret. Atque id maxime | 8.1 |
| dissidere neque conuenire dicebat, quod, qui profiteretur | |
| uitam nullo pacto beatam effici posse, si uirtus sola abesset, | |
| idem contra negaret beatam fieri uitam, cum sola uirtus | |
| adesset, et quem daret haberetque uirtuti absenti honorem, | 5 |
| eundem petenti atque praesenti adimeret. | |
| Tum Peripateticus perquam hercle festiue 'rogo te' in- | 9.1 |
| quit 'cum bona uenia respondeas, an existimes esse uini | |
| amphoram, cum abest ab ea unus congius?' 'Minime' inquit | 10.1 |
| 'uini amphora dici potest, ex qua abest congius.' Hoc ubi | 11.1 |
| accepit Peripateticus 'unus igitur' inquit 'congius amphoram | |
| facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non | |
| fit uini amphora et, cum accessit, fit amphora. Quod si id | |
| dicere absurdum est uno congio solo fieri amphoram, itidem | 5 |
| absurdum est una sola uirtute uitam fieri beatam dicere, | |
| quoniam, cum uirtus abest, beata esse uita numquam | |
| potest.' | |
| Tum Fauorinus aspiciens Peripateticum 'est quidem' | 12.1 |
| inquit 'argutiola haec, qua de congio uini usus es, exposita | |
| in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut | |
| simile argumentum uideri debet. Congius enim, cum deest, | 13.1 |
| efficit quidem, ne sit iustae mensurae amphora; sed cum | |
| accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed | |
| supplet. Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque | 14.1 |
| supplementum, sed sola ipsa uitae beatae instar est et | |
| propterea beatam uitam sola una, cum adest, facit.' | |
| Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa tam- | 15.1 |
| quam apud arbitrum Fauorinum in suam uterque senten- | |
| tiam conferebant. Sed cum iam prima fax noctis et densiores | 16.1 |
| esse tenebrae coepissent, prosecuti Fauorinum in domum, | |
| ad quam deuertebat, discessimus. |