| Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis | 18.2.pr.1 |
| agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et | |
| aenigmata oblectatoria. | |
| Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, | 1.1 |
| non, ut dicitur, remittentes animum—nam 'remittere' in- | |
| quit Musonius 'animum quasi amittere est'—, sed demul- | |
| centes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque | |
| sermonum inlectationibus. Conueniebamus autem ad ean- | 2.1 |
| dem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam ueneramus | |
| quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. | |
| Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium sol- | 3.1 |
| uendae quaestionis ponebat librum ueteris scriptoris uel | |
| Graecum uel Latinum et coronam e lauro plexam totidem- | |
| que res quaerebat, quot homines istic eramus; cumque eas | |
| omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. Quaes- | 4.1 |
| tio igitur soluta corona et praemio donabatur; non soluta | |
| autem tramittebatur ad eum, qui sortito successerat, idque | |
| in orbem uice pari seruabatur. Si nemo dissoluebat, corona | 5.1 |
| quaestionis eius deo, cuius id festum erat, dicabatur. Quaere- | 6.1 |
| bantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae ueteris | |
| lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio | |
| aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam inuulgati | |
| purgatio aut captionis sophisticae solutio aut inopinati | 5 |
| rariorisque uerbi indagatio aut tempus item in uerbo per- | |
| spicuo obscurissimum. | |
| Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, | 7.1 |
| quorum prima fuit enarratio horum uersuum, qui sunt in | |
| saturis Quinti Ennii uno multifariam uerbo concinniter | |
| inplicati. Quorum exemplum hoc est: | |
| nam qui lepide postulat alterum frustrari, | 5 |
| quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse; | |
| nam qui sese frustrari quem frustra sentit, | |
| qui frustratur is frustrast, si non ille est frustra. | |
| Secunda quaestio fuit, quonam modo audiri atque accipi | 8.1 |
| deberet, quod Plato in ciuitate, quam in libris suis condidit, | |
| κοινὰς τὰς γυναῖκας id est communes esse mulieres, censuit et | |
| praemia uiris fortibus summisque bellatoribus posuit sauiati- | |
| ones puerorum et puellarum. Tertio in loco hoc quaesitum | 9.1 |
| est, in quibus uerbis captionum istarum fraus esset et quo | |
| pacto distingui resoluique possent: 'quod non perdidisti, | |
| habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua'; item | |
| altera captio: 'quod ego sum, id tu non es; <homo ego sum:> | 5 |
| homo igitur tu non es'. Quaesitum ibidem, quae esset huius | 10.1 |
| quoque sophismatis resolutio: 'cum mentior et mentiri me | |
| dico, mentior an uerum dico?' Postea quaestio istaec fuit, | 11.1 |
| quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, | |
| plebes Cerealibus. Secundum ea hoc quaesitum est, uerbum | 12.1 |
| 'uerant', quod significat 'uera dicunt', quisnam poetarum | |
| ueterum dixerit. Sexta quaestio fuit, 'asphodelum' cuius- | 13.1 |
| modi herba sit, quod Hesiodus in isto uersu posuerit: | |
| νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν, ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός, | |
| οὐδ’ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ’ ὄνειαρ, | |
| et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus | 5 |
| esse toto dicit. Postrema quaestionum omnium haec fuit: | 14.1 |
| 'scripserim', 'legerim', 'uenerim' cuius temporis uerba sint, | |
| praeteriti an futuri an utriusque. | |
| Haec ubi ordine, quo dixi, proposita atque singulis sorte | 15.1 |
| ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes | |
| donati sumus nisi ob unam quaestionem, quae fuit de uerbo | |
| 'uerant'. Nemo enim tum commeminerat dictum esse a | 16.1 |
| Q. Ennio id uerbum in tertio decimo annalium in isto uersu: | |
| satin uates uerant aetate in agunda? | |
| Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Sa- | |
| turno datast. | 5 |