| Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia | 18.3.pr.1 |
| accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia pro- | |
| batissima, quam inprobatissimus homo dixisset. | |
| Aeschines, uel acerrimus prudentissimusque oratorum, | 1.1 |
| qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa | |
| saeua criminosaque et uirulenta, qua Timarchum de in- | |
| pudicitia grauiter insigniterque accusauit, nobile et inlustre | |
| consilium Lacedaemoniis dedisse dicit uirum indidem ciui- | 5 |
| tatis eiusdem principem uirtute atque aetate magna prae- | |
| ditum. | |
| 'Populus' inquit 'Lacedaemonius de summa republica | 2.1 |
| sua, quidnam esset utile et honestum, deliberabat. Tum ex- | 3.1 |
| surgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine | |
| pristinae uitae defamatissimus, sed lingua tunc atque | |
| facundia nimium quanto praestabilis. Consilium, quod dabat | 4.1 |
| quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab uniuersis et | |
| conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi | |
| decretum. Ibi unus ex illo principum ordine, quos Lace- | 5.1 |
| daemonii aetatis dignitatisque maiestate tamquam arbitros | |
| et magistros disciplinae publicae uerebantur, commoto | |
| irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit "Lacedae- | |
| monii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc | 5 |
| rempublicam saluam inexpugnabilemque esse diutius posse, | |
| si huiuscemodi anteactae uitae hominibus consiliariis ute- | |
| mur? quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso | |
| uos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris | |
| contagio." Atque ubi hoc dixit, elegit uirum fortitudine | 6.1 |
| atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et | |
| infacundum, iussitque eum consensu petituque omnium | |
| eandem illam sententiam diserti uiri, cuimodi posset uerbis, | |
| dicere, ut nulla prioris mentione habita scitum atque | 5 |
| decretum populi ex eius unius nomine fieret, qui id ipsum | |
| denuo dixerat. Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, | 7.1 |
| factum est. Sic bona sententia mansit, turpis auctor | 8.1 |
| mutatus est.' |