| Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno | 18.4.pr.1 |
| Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid uerba | |
| ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an uanior'. | |
| Cum iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem | 1.1 |
| togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi | |
| exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud libra- | |
| rios fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apolli- | |
| naris Sulpicius, uir in memoria nostra praeter alios doctus, | 5 |
| iactatorem quempiam et uenditatorem Sallustianae lectionis | |
| inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, | |
| qua Socrates ad sophistas utebatur. Nam cum ille se unum | 2.1 |
| et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret | |
| neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed | |
| sanguinem quoque ipsum ac medullam uerborum eius eruere | |
| atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris am- | 5 |
| plecti uenerarique se doctrinas illius dicens 'per,' inquit | |
| 'magister optume, exoptatus mihi nunc uenis cum sanguine | |
| et medulla Sallustii uerborum. Hesterno enim die quaere- | 3.1 |
| batur ex me, quidnam uerba haec eius in quarto historiarum | |
| libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum | |
| fuisse ait, stolidiorne esset an uanior', eaque ipsa uerba, uti | 4.1 |
| sunt a Sallustio scripta, dixit: 'At Cn. Lentulus patriciae | |
| gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, per- | |
| incertum stolidior an uanior, legem de pecunia, quam Sulla | |
| emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgauit.' | 5 |
| Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissoluere | 5.1 |
| potuisse adseuerabat, quid esset 'uanior' et quid 'stolidior', | |
| quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se | |
| uideretur, tamquam diuersa ac dissimilia nec eiusdem utra- | |
| que uitii forent, ac propterea petebat, uti se doceret signi- | 5 |
| ficationes utriusque uocis et origines. Tum ille rictu oris | 6.1 |
| labearumque ductu contemni a se ostendens et rem, de qua | |
| quaereretur, et hominem ipsum, qui quaereret: 'priscorum' | |
| inquit 'et remotorum ego uerborum medullas et sanguinem, | |
| sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum, quae | 5 |
| proculcata uulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. | |
| Lentulo stolidior est et uanior, qui ignorat eiusdem stultitiae | |
| esse uanitatem et stoliditatem.' Sed ubi hoc dixit, media | 7.1 |
| ipsa sermonum reliquit et abire coepit. Nos deinde eum | 8.1 |
| tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de | |
| uocabulorum istorum uel differentia uel, si ei ita uideretur, | |
| similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi | |
| inuideret discere uolenti, orabat. Atque ille se iam plane | 9.1 |
| inludi ratus negotium sibi esse causatur et digreditur. | |
| Nos autem postea ex Apollinari didicimus 'uanos' proprie | 10.1 |
| dici, non ut uulgus diceret, desipientis aut hebetes aut in- | |
| eptos, sed, ut ueterum doctissimi dixissent, mendaces et in- | |
| fidos et leuia inaniaque pro grauibus et ueris astutissime | |
| componentes; 'stolidos' autem uocari non tam stultos et | 5 |
| excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci | |
| μοχθηρούς et φορτικούς dicerent. Ἔτυμα quoque harum uocum | 11.1 |
| et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. | |
| Quas requisitas ego et repertas cum primarum significa- | |
| tionum exemplis, ut commentariis harum noctium inferrem, | |
| notaui et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus | 5 |
| istis existimo. |