| Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadru- | 18.5.pr.1 |
| pes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit. | |
| Cum Antonio Iuliano rhetore, uiro hercle bono et facundiae | 1.1 |
| florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis | |
| aestiuarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus | |
| et in uoluptatibus pudicis honestisque agitabamus. Atque ibi | 2.1 |
| tunc Iuliano nuntiatur ἀναγνώστην quendam, non indoctum | |
| hominem, uoce admodum scita et canora Enii annales | |
| legere ad populum in theatro. 'Eamus' inquit 'auditum | 3.1 |
| nescio quem istum Ennianistam': hoc enim se ille nomine | |
| appellari uolebat. | |
| Quem cum iam inter ingentes clamores legentem in- | 4.1 |
| uenissemus—legebat autem librum ex annalibus Ennii | |
| septimum—, hos eum primum uersus perperam pronunti- | |
| antem audiuimus: | |
| denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti | 5 |
| proiciunt sese, | |
| neque multis postea uersibus additis celebrantibus eum | |
| laudantibusque omnibus discessit. | |
| Tum Iulianus egrediens e theatro 'quid uobis' inquit 'de | 5.1 |
| hoc anagnosta et de quadrupede eco uidetur? sic enim pro- | |
| fecto legit: | |
| denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti | |
| proiciunt sese. | 5 |
| Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset | 6.1 |
| alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non | |
| "quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque | |
| esse nemo unus litterarum ueterum diligens dubitauit?' | |
| Cumque aliquot eorum, qui aderant, 'quadrupes ecus' apud | 7.1 |
| suum quisque grammaticum legisse se dicerent et miraren- | |
| tur, quidnam esset 'quadrupes eques', 'uellem uos,' inquit | |
| 'optimi iuuenes, tam accurate Q. Ennium legisse, quam P. | |
| Vergilius legerat, qui hunc eius uersum secutus in georgicis | 5 |
| suis "equitem" pro "eco" posuit his in uersibus: | |
| frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere | |
| impositi dorso atque equitem docuere sub armis | |
| insultare solo et gressus glomerare superbos. | |
| In quo loco "equitem", si quis modo non inscite inepteque | 10 |
| argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi "ecum"; pleraque | 8.1 |
| enim ueterum aetas et hominem equo insidentem et equum, | |
| qui insideretur, "equitem" dixerunt. Propterea "equitare" | 9.1 |
| etiam, quod uerbum e uocabulo "equitis" inclinatum est, et | |
| homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur. | |
| Lucilius adeo, uir adprime linguae Latinae sciens, "ecum | 10.1 |
| equitare" dicit his uersibus: | |
| quis hunc currere ecum nos atque equitare uidemus, | |
| his equitat curritque: oculis equitare uidemus; | |
| ergo oculis equitat. | 5 |
| Sed enim contentus' inquit 'ego his non fui et, ut non tur- | 11.1 |
| bidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, | |
| "ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum | |
| summae atque reuerendae uetustatis, quem fere constabat | |
| Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo | 5 |
| unius uersus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non | |
| "ecus", scriptum in eo uersu inueni.' | |
| Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et | 12.1 |
| adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in peruulgatis | |
| commentariis scripta offendimus. |