| Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, | 18.6.pr.1 |
| quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit | |
| neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et | |
| 'matrem familias' existimauit differentia longe uanissima. | |
| Aelius Melissus in nostra memoria fuit Romae summi | 1.1 |
| quidem loci inter grammaticos id temporis; sed maiore in | |
| litteris erat iactantia et σοφιστείᾳ quam opera. Is praeter | 2.1 |
| alia, quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum | |
| uidebatur, cum est editus, doctrinae inclutae. Ei libro | 3.1 |
| titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scri- | |
| ptus quippe est de loquendi proprietate. Quis adeo existimet | |
| loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi propri- | |
| etates perdidicerit? | 5 |
| Ex eo libro uerba haec sunt: '"Matrona" est, quae semel | 4.1 |
| peperit, quae saepius, "mater familias"; sicuti sus, quae | |
| semel peperit, "porcetra", quae saepius, "scrofa".' Vtrum | 5.1 |
| autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus ex- | |
| cogitauerit ipse et coniectauerit, an scriptum ab alio quo | |
| legerit, hariolis profecto est opus. Nam de 'porcetra' habet | 6.1 |
| sane auctorem Pomponium in atellania, quae hoc eodem | |
| uocabulo inscripta est; sed matronam non esse appellatam, | 7.1 |
| nisi quae semel peperit, neque matrem familias, nisi quae | |
| saepius, nullis ueterum scriptorum auctoritatibus confirmari | |
| potest. Enimuero illud impendio probabilius est, quod | 8.1 |
| idonei uocum antiquarum enarratores tradiderunt, matro- | |
| nam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum uiro | |
| conuenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi | |
| nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, | 5 |
| non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, | |
| unde ipsum quoque 'matrimonium' dicitur, matrem autem | 9.1 |
| familias appellatam esse eam solam, quae in mariti manu | |
| mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipio- | |
| que esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in | |
| familiam quoque mariti et in sui heredis locum uenisset. | 5 |