| Quem in modum Fauorinus tractauerit intempestiuum quendam de | 18.7.pr.1 |
| uerborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significa- | |
| tiones capiat 'contio'. | |
| Domitio, homini docto celebrique in urbe Roma gram- | 1.1 |
| matico, cui cognomentum 'Insano' factum est, quoniam | |
| erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Fauorinus | 2.1 |
| noster cum forte apud fanum Carmentis obuiam uenisset | |
| atque ego cum Fauorino essem, 'quaeso' inquit 'te, magi- | |
| ster, dicas mihi, num erraui, quod, cum uellem δημηγορίας | |
| Latine dicere, "contiones" dixi? dubito quippe et requiro, | 5 |
| an ueterum eorum, qui electius locuti sunt, pro uerbis et | |
| oratione dixerit quis "contionem".' Tum Domitius uoce at- | 3.1 |
| que uultu atrociore 'nulla' inquit 'prorsus bonae salutis | |
| spes reliqua est, cum uos quoque, philosophorum inlustris- | |
| simi, nihil iam aliud quam uerba auctoritatesque uerborum | |
| cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias, | 5 |
| quod quaeris. Ego enim grammaticus uitae iam atque | |
| morum disciplinas quaero, uos philosophi mera estis, ut M. | |
| Cato ait, "mortualia"; glossaria namque colligitis et lexidia, | |
| res taetras et inanes et friuolas tamquam mulierum uoces | |
| praeficarum. Atque utinam' inquit 'muti omnes homines | 10 |
| essemus! minus improbitas instrumenti haberet.' | |
| Cumque digressi essemus, 'non tempestiue' inquit Fauori- | 4.1 |
| nus 'hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπι- | |
| σημαίνεσθαι. Scitote' inquit 'tamen intemperiem istam, quae | |
| μελαγχολία dicitur, non paruis nec abiectis ingeniis accidere, | |
| ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος τοῦτο ἡρωικόν et ueritates | 5 |
| plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε | |
| καιροῦ μήτε μέτρου. Vel ipsum hoc quale existimatis, quod | |
| nunc de philosophis dixit? nonne, si id Antisthenes aut | |
| Diogenes dixisset, dignum memoria uisum esset?' | |
| Misit autem paulo post Fauorino librum, quem pro- | 5.1 |
| miserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo scripta ad hoc | |
| genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: 'senatum' dici | |
| et pro loco et pro hominibus, 'ciuitatem' et pro loco et | |
| oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multi- | 5 |
| tudine, 'tribus' quoque et 'decurias' dici et pro loco et pro | |
| iure et pro hominibus, 'contionem' autem tria significare: | |
| locum suggestumque, unde uerba fierent, sicut M. Tullius in | 6.1 |
| oratione, quae inscripta est contra contionem Q. Metelli: | 7.1 |
| 'escendi' inquit 'in contionem, concursus est populi factus'; | |
| item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. | 8.1 |
| Tullius in oratore ait: 'Contiones saepe exclamare uidi, cum | |
| apte uerba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut uerbis | |
| conligetur sententia'; item orationem ipsam, quae ad popu- | |
| lum diceretur. | 5 |
| Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea | |
| Fauorino desideranti harum omnium significationum monu- | |
| menta et apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud ele- | |
| gantissimos ueterum reperta exhibuimus; id autem quod | 9.1 |
| potissimum expetebat, 'contionem' esse dictam pro uerbis | |
| et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone | |
| inscriptus est contra contionem Q. Metelli, quo nihil profecto | |
| significatur aliud, quam ipsa, quae a Metello dicta est, | 5 |
| oratio. |