| Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta | 18.8.pr.1 |
| orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque uersibus | |
| declarari. | |
| Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα | 1.1 |
| ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali, qui se | |
| Isocratios uideri uolunt, in conlocandis uerbis immodice | |
| faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia, | |
| facetissime hercle significat in quinto saturarum Lucilius. | 5 |
| Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum | 2.1 |
| non uiseret, haec ibidem addit festiuiter: | |
| quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo, | |
| quando in eo numero mansi, quo in maxima non est | |
| pars hominum, * * * | 5 |
| ut periisse uelis, quem uisere nolueris, cum | |
| debueris. hoc 'nolueris' et 'debueris' te | |
| si minus delectat, quod ἄτεχνον et Eisocratium est | |
| ληρῶδεςque simul totum ac συμμειρακιῶδες, | |
| non operam perdo, si tu hic. | 10 |