| Quid significet apud M. Catonem uerbum 'insecenda'; quodque | 18.9.pr.1 |
| 'insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, | |
| 'insequenda'. | |
| In libro uetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo | 1.1 |
| contra Thermum, sic scriptum fuit: 'Sed si omnia dolo fecit, | |
| omnia auaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera | |
| nefaria, quae neque fando neque legendo audiuimus, sup- | |
| plicium pro factis dare oportet.' * * * | 5 |
| 'Insecenda' quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui | 2.1 |
| aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter | |
| docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. Et | 3.1 |
| grammaticus quidem contendebat <'insequenda' scriben- | |
| dum esse>: '"insequenda" enim scribi' inquit '<oportuit>, | |
| non "insecenda", quoniam "insequens" significat * * * , tra- | |
| ditumque esse "inseque" quasi "perge dicere" et "insequere", | 5 |
| itaque ab Ennio scriptum in his uersibus: | |
| inseque, Musa, manu Romanorum induperator | |
| quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.' | |
| Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque | 4.1 |
| integre scriptum esse perseuerabat et Velio Longo, non | |
| homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario, | |
| quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non | |
| 'inseque' apud Ennium legendum, sed 'insece'; ideoque | 5 |
| a ueteribus, quas 'narrationes' dicimus, 'insectiones' esse | |
| appellatas; Varronem quoque uersum hunc Plauti de | |
| Menaechmis: | |
| nihilo minus esse uidetur sectius quam somnia, | |
| sic enarrasse: 'nihilo magis narranda esse, quam si ea essent | 10 |
| somnia.' Haec illi inter se certabant. | |
| Ego arbitror et a M. Catone 'insecenda' et a Q. Ennio | 5.1 |
| 'insece' scriptum sine 'u' littera. Offendi enim in bibliotheca | |
| Patrensi librum uerae uetustatis Liuii Andronici, qui | |
| inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat uersus primus cum hoc | |
| uerbo sine 'u' littera: | 5 |
| uirum mihi, Camena, insece uersutum, | |
| factus ex illo Homeri uersu: | |
| <ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον.> | |
| Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod | 6.1 |
| in uersu Plautino est: 'sectius quam somnia', nihil in alteras | |
| partes argumenti habet. Etiamsi ueteres autem non 'in- | 7.1 |
| seque', sed 'insece' dixerunt, credo, quia erat lenius leuius- | |
| que, tamen eiusdem sententiae uerbum uidetur. Nam et | 8.1 |
| 'sequo' et 'sequor' et item 'secta' et 'sectio' consuetudine | |
| loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et | |
| ratio utriusque una est. | |
| Doctores quoque et interpretes uocum Graecarum: | 9.1 |
| ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, | |
| et | |
| ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι, | |
| dictum putant, quod Latine 'inseque' dicitur; namque in | 5 |
| altero ν geminum, in altero σ esse tralatum dicunt. Sed | 10.1 |
| etiam ipsum illud ἔπη, quod significat uerba aut uersus, non | |
| aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ | |
| εἰπεῖν. Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes ser- | 11.1 |
| monesque 'insectiones' appellitauerunt. |