| Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus pertemptari | 18.10.pr.1 |
| putant, non arteriarum. | |
| In Herodis C. V. uillam, quae est in agro Attico loco, qui | 1.1 |
| appellatur Cephisiae, aquis et lucis, nemoribus frequentem, | |
| aestu anni medio concesseram. Ibi aluo mihi cita et acce- | 2.1 |
| dente febri rapida decubueram. Eo Caluenus Taurus philo- | 3.1 |
| sophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis uisendi | |
| mei gratia uenissent, medicus, qui tum in his locis repertus | |
| adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat, quid incommodi | |
| paterer et quibus modulis quibusque interuallis accederet | 5 |
| febris decederetque. Tum in eo sermone, cum iam me sin- | 4.1 |
| ceriore corpusculo factum diceret: 'potes' inquit Tauro 'tu | |
| quoque id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ τῆς φλεβός', | |
| quod nostris uerbis profecto ita dicitur: 'si attigeris uenam | |
| illius'. | 5 |
| Hanc loquendi imperitiam, quod uenam pro arteria dixis- | 5.1 |
| set, cum in eo docti homines, qui cum Tauro erant, tamquam | |
| in minime utili medico offendissent atque id murmure et | |
| uultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis | |
| leniter: 'certi' inquit 'sumus, uir bone, non ignorare te, quid | 5 |
| "uena" appelletur et quid "arteria", quod uenae quidem | |
| suapte ui inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi | |
| gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo | |
| habitum et modum febrium demonstrent; sed, ut uideo, | 6.1 |
| peruulgate magis quam inscite locutus es: non enim te | |
| solum, sed alios quoque itidem errantis audiui uenam pro | |
| arteria dicere. Fac igitur, ut experiamur elegantiorem esse te | 7.1 |
| in medendo quam in dicendo, et cum dis bene uolentibus | |
| opera tua sistas hunc nobis sanum atque ualidum quam | |
| citissime.' | |
| Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminis- | 8.1 |
| sem, existimaui non medico soli, sed omnibus quoque | |
| hominibus liberis liberaliterque institutis turpe esse ne ea | |
| quidem cognouisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, | |
| quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura | 5 |
| nobis tuendae ualitudinis causa et in promptu esse et in | |
| propatulo uoluerit; ac propterea, quantum habui temporis | |
| subsiciui, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos | |
| arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia | |
| pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de uenis | 10 |
| quoque et arteriis didicisse uideor ad hunc ferme modum: | |
| Vena est conceptaculum sanguinis, quod ἀγγεῖον medici | 9.1 |
| uocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus | |
| sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum | |
| spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo | |
| plus spiritus est, minus sanguinis; σφυγμός autem est in- | 10.1 |
| tentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non | |
| arbitraria. Medicis autem ueteribus oratione Graeca ita | 11.1 |
| definitus est: Σφυγμός ἐστιν διαστολή τε καὶ συστολὴ ἀπρο- | |
| αίρετος ἀρτηρίας καὶ καρδίας. |