| Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice re- | 18.11.pr.1 |
| prehensa; uersusque ipsi, in quibus ea uerba sunt, subscripti. | |
| Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, gramma- | 1.1 |
| tico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. Verum hoc | 2.1 |
| tamen petulanter insciteque, quod Furium, ueterem poe- | |
| tam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi | |
| uocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a | |
| poetica facultate uisae sunt neque dictu profatuque ipso | 5 |
| taetrae aut insuaues esse, sicuti sunt quaedam alia ab in- | |
| lustribus poetis ficta dure et rancide. | |
| Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: | 3.1 |
| quod terram in lutum uersam 'lutescere' dixerit et tenebras | |
| in noctis modum factas 'noctescere' et pristinas reciperare | |
| uires 'uirescere', et, quod uentus mare caerulum <cum> | |
| crispicans nitefacit, 'purpurat' dixerit, et opulentum fieri | 5 |
| 'opulescere'. | |
| Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec | 4.1 |
| uerba sunt, subdidi: | |
| sanguine diluitur tellus, caua terra lutescit. | |
| omnia noctescunt tenebris caliginis atrae. | |
| increscunt animi, uirescit uolnere uirtus. | 5 |
| sicut fulca leuis uolitat super aequora classis, | |
| spiritus Eurorum uiridis cum purpurat undas. | |
| quo magis in patriis possint opulescere campis. |