| Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi mutare ac | 18.12.pr.1 |
| uertere in agendi modum. | |
| Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae | 1.1 |
| genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram agentia | |
| ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent. | |
| Iuuentius in comoedia: | 2.1 |
| pallium inquit †flocci ut splendeat. | |
| Nonne hoc inpendio uenustius gratiusque est quam si | |
| diceret 'maculetur'? Plautus etiam non dissimiliter: | 3.1 |
| quid est?—hoc rugat pallium, amictus non sum cummode. | |
| Itidem Plautus 'pulueret' dicit, quod non puluere impleat, | 4.1 |
| set ipsum pulueris plenum sit: | |
| exi tu, Daue, age, sparge; mundum esse hoc uestibulum uolo. | |
| Venus uentura est nostra, non hoc pulueret. | |
| In Asinaria quoque 'contemples' dicit pro 'contempleris': | 5.1 |
| meum caput contemples, si quidem e re consultas tua. | |
| Cn. Gellius in annalibus: 'Postquam tempestas sedauit, | 6.1 |
| Atherbal taurum immolauit.' M. Cato in originibus: 'Eodem | 7.1 |
| conuenae conplures ex agro accessitauere. Eo res eorum | |
| auxit.' Varro libris, quos ad Marcellum de lingua Latina | 8.1 |
| fecit: 'in priore uerbo graues prosodiae, quae fuerunt, | |
| manent, reliquae mutant'; '<mutant>' inquit elegantissime | |
| pro 'mutantur'. Potest etiam id quoque ab eodem Varrone | 9.1 |
| in septimo diuinarum similiter dictum uideri: 'Inter duas | |
| filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est | |
| animaduertere.' Verba autem patiendi pro agentibus in | 10.1 |
| omnibus ferme ueterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt | |
| pauca ista, quae nunc meminimus: 'muneror te' pro 'munero' | |
| et 'significor' pro 'significo' et 'sacrificor' pro 'sacrifico' et | |
| 'adsentior' pro 'adsentio' et 'faeneror' pro 'faenero' et | 5 |
| 'pigneror' pro 'pignero' et alia istiusmodi pleraque, quae, | |
| proinde ut in legendo fuerint obuia, notabuntur. |