| Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico | 18.13.pr.1 |
| quodam sophismatio inpudenti. | |
| Saturnalibus Athenis alea quadam festiua et honesta | 1.1 |
| lusitabamus huiuscemodi: Vbi conueneramus conplusculi | 2.1 |
| eiusdem studii homines ad lauandi tempus, captiones, quae | |
| sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi | |
| talos aut tesserulas in medium uice sua quisque iaciebamus. | |
| Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenaue | 3.1 |
| erat nummus unus sestertius. Hoc aere conlecto quasi | 4.1 |
| manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum lusera- | |
| mus. Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi | 5.1 |
| Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide | |
| exponuntur: 'quod nix est, hoc grando non est; nix autem | |
| alba est: grando igitur alba non est'. Item aliud non dis- | |
| simile: 'quod homo est, non est hoc equus; homo autem | 5 |
| animal est: equus igitur animal non est'. Dicere ergo debe- | 6.1 |
| bat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu alea- | |
| torio uocatus erat, in qua parte quoque in uerbo captio | |
| foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, | |
| nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuuabat. | 5 |
| Libet autem dicere, quam facete Diogenes sophisma id | 7.1 |
| genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis | |
| diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit. Nam | 8.1 |
| cum ita rogasset dialecticus: 'quod ego sum, id tu non es?' | |
| et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: 'homo autem | |
| ego sum', cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus | |
| ita conclusisset: 'homo igitur tu non es', 'hoc quidem', in- | 5 |
| quit Diogenes, 'falsum est, et si uerum id fieri uis, a me | |
| incipe'. |