| Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod uocabula ista | 18.14.pr.1 |
| non facile nostri ausi sunt uertere in linguam Latinam. | |
| Figurae quaedam numerorum, quas Graeci certis nomini- | 1.1 |
| bus appellant, uocabula in lingua Latina non habent. Sed | 2.1 |
| qui de numeris Latine scripserunt, Graeca ipsa dixerunt, | |
| fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, | |
| noluerunt. Quale enim fieri nomen posset 'hemiolio' numero | 3.1 |
| aut 'epitrito'? Est autem hemiolios, qui numerum aliquem | 4.1 |
| totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, | |
| quindecim ad decem, triginta ad uiginti; epitritos est, qui | 5.1 |
| habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, | |
| ut quattuor ad tres, duodecim ad nouem, quadraginta ad | |
| triginta. Haec autem notare meminisseque non esse ab re | 6.1 |
| uisum est, quoniam, uocabula ista numerorum nisi intel- | |
| leguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philo- | |
| sophorum scriptae percipi non queunt. |