| LIBER NONVS DECIMVS | |
| * * * | 19.1.pr.1 |
| Navigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium uio- | 1.1 |
| lentum et uastum et iactabundum. Nox deinde, quae diem | 2.1 |
| primum secuta est, in ea fere tota uentus a latere saeuiens | |
| nauem undis compleuerat. Tum postea complorantibus | 3.1 |
| nostris omnibus atque in sentina satis agentibus dies quidem | |
| tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saeuitia uenti | |
| remissum; quin turbines etiam crebriores et caelum atrum | |
| et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae, | 5 |
| quos typhonas uocabant, inpendere inminereque ac depres- | |
| surae nauem uidebantur. | |
| In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, | 4.1 |
| quem ego Athenis cognoueram non parua uirum auctoritate | |
| satisque attente discipulos iuuenes continentem. Eum tunc | 5.1 |
| in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque require- | |
| bam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interri- | |
| tus intrepidusque esset. Atque ibi hominem conspicimus | 6.1 |
| pauidum et exterritum ploratus quidem nullos sicuti ceteri | |
| omnes nec ullas eiusmodi uoces cientem, sed coloris et uoltus | |
| turbatione non multum a ceteris differentem. At ubi caelum | 7.1 |
| enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagrauit, | |
| accedit ad Stoicum Graecus quispiam diues ex Asia magno, | |
| ut uidebamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque | |
| ipse erat multis corporis animique deliciis diffluens. Is quasi | 8.1 |
| inludens: 'quid hoc est,' inquit 'o philosophe, quod, cum in | |
| periculis essemus, timuisti tu et palluisti? ego neque timui | |
| neque pallui.' Et philosophus aliquantum cunctatus, an re- | 9.1 |
| spondere ei conueniret, 'si quid ego' inquit 'in tanta uio- | |
| lentia tempestatum uideor paulum pauefactus, non tu istius | |
| rei ratione audienda dignus es. Set tibi sane Aristippus | 10.1 |
| ille * * discipulus, pro me responderit, qui cum in simili | |
| tempore a simillimo tui homine <esset> interrogatus, quare | |
| philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non | |
| eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is | 5 |
| quidem esset non magno opere sollicitus pro anima ne- | |
| quissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima | |
| timere.' | |
| His tunc uerbis Stoicus diuitem illum Asiaticum a sese | 11.1 |
| molitus est. Sed postea cum Brundisium aduentaremus | 12.1 |
| malaciaque esset uenti ac maris, percontatus eum sum, | |
| quaenam illa ratio esset pauoris sui, quam dicere ei super- | |
| sedisset, a quo fuerat non satis digne compellatus. Atque | 13.1 |
| ille mihi placide et comiter 'quoniam' inquit 'audiendi | |
| cupidus es, audi, quid super isto breui quidem, sed necessario | |
| et naturali pauore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, | |
| senserint, uel potius' inquit 'lege; nam et facilius credideris, | 5 |
| si legas, et memineris magis.' Atque ibi coram ex sarcinula | 14.1 |
| sua librum protulit Epicteti philosophi quintum διαλέξεων, | |
| quas ab Arriano digestas congruere scriptis Ζήνωνος et | |
| Chrysippi non dubium est. | |
| In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc | 15.1 |
| sententiam legimus: 'Visa animi, quas φαντασίας philosophi | |
| appellant, quibus mens hominis prima statim specie acci- | |
| dentis ad animum rei pellitur, non uoluntatis sunt neque | |
| arbitraria, sed ui quadam sua inferunt sese hominibus nosci- | 5 |
| tanda; probationes autem, quas συγκαταθέσεις uocant, quibus | 16.1 |
| eadem uisa noscuntur ac diiudicantur uoluntariae sunt | |
| fiuntque hominum arbitratu. Propterea cum sonus aliquis | 17.1 |
| formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio | |
| cuius periculi nuntius uel quid aliud est eiusmodi factum, | |
| sapientis quoque animum paulisper moueri et contrahi et | |
| pallescere necessum est non opinione alicuius mali praecepta, | 5 |
| sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium men- | |
| tis atque rationis praeuertentibus. Mox tamen ille sapiens | 18.1 |
| ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας, id est uisa istaec animi sui | |
| terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκατατίθεται οὐδὲ προσ- | |
| επιδοξάζει, sed abicit respuitque, nec ei metuendum esse in | |
| his quicquam uidetur. Atque hoc inter insipientis sapientis- | 19.1 |
| que animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi | |
| esse primo animi sui pulsu uisa sunt saeua et aspera, talia | |
| esse uero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda | |
| sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει— | 5 |
| hoc enim uerbo Stoici, cum super ista re disserunt, utun- | |
| tur—, sapiens autem, cum breuiter et strictim colore atque | 20.1 |
| uultu motus est, οὐ συγκατατίθεται, sed statum uigoremque | |
| sententiae suae retinet, quam de huiuscemodi uisis semper | |
| habuit ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formi- | |
| dine inani territantibus.' | 5 |
| Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum | 21.1 |
| sensisse atque dixisse in eo, quo dixi, libro legimus adnotan- | |
| daque esse idcirco existimauimus, ut rebus forte id genus, | |
| quibus dixi, obortis pauescere sensim et quasi albescere | |
| non insipientis esse hominis neque ignaui putemus et in eo | 5 |
| tamen breui motu naturali magis infirmitati cedamus, quam | |
| quod esse ea, qualia uisa sunt, censeamus. |