| Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere 'habeo curam | 20.6.pr.1 |
| <uestri', an> 'uestrum'. | |
| Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae | 1.1 |
| adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur 'habeo curam | |
| uestri' aut 'misereor uestri' et iste casus 'uestri' eo in loco | |
| quem uideretur habere casum rectum. Is hic mihi ita re- | 2.1 |
| spondit: 'Quaeris' inquit 'ex me, quod mihi quoque est | |
| iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non "uestri" | |
| oportere dici, sed "uestrum", sicuti Graeci locuntur: ἐπι- | |
| μελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius "uest- | 5 |
| rum" dicitur quam "vestri" et habet casum nominandi, | |
| quem tu "rectum" appellasti, <"uos">. Inuenio tamen' | 3.1 |
| inquit 'non paucis in locis "nostri" atque "uestri" dictum, | |
| non "nostrum" aut "uestrum". L. Sulla rerum gestarum | |
| libro secundo: "Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri | |
| uobis in mentem ueniat, nosque magis dignos credatis, | 5 |
| quibus ciuibus quam hostibus utamini quique pro uobis | |
| potius quam contra uos pugnemus, neque nostro neque | |
| maiorum nostrorum immerito nobis id continget." Teren- | 4.1 |
| tius in Phormione: | |
| ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet. | |
| Afranius in togata: | 5.1 |
| nescioqui nostri miseritust tandem deus. | |
| Et Laberius in Necyomantia: | 6.1 |
| dum diutius detinetur, nostri oblitus est. | |
| 'Dubium porro' inquit 'non est, quin eodem haec omnia | 7.1 |
| casu dicantur: "<nostri paenitet,>" "nostri oblitus est", | |
| "nostri misertus est", quo dicitur: "mei paenitet", "mei | |
| misertus est", "mei oblitus est". "Mei" autem casus inter- | 8.1 |
| rogandi est, quem "genetiuum" grammatici uocant, et ab | |
| eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde pluratiuum est | |
| "nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius | |
| itidem pluratiuum est "uos".] Sic namque Plautus declina- | 9.1 |
| uit in Pseudulo in hisce uersibus: | |
| si ex te tacente fieri possem certior, | |
| ere, quae miseriae te tam misere macerent, | |
| duorum labori ego hominum parsissem lubens: | 5 |
| mei te rogandi et tis respondendi mihi. | |
| "Mei" enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est | |
| "meus", sed ab eo, quod est "ego". Itaque si dicere uelis | 10.1 |
| "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo τὸν | |
| πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto | |
| eaque ratione dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro | |
| "labori meo". Haec autem ipsa ratio est in numero pluratiuo, | 11.1 |
| qua Gracchus "misereri uestrum" dixit et qua M. Cicero | |
| "contentio uestrum" et "contentione nostrum" dixit qua- | |
| que item ratione Quadrigarius in annali undeuicesimo uerba | |
| haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae | 5 |
| miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non | |
| "nostrum", et Afranius "nostri miseritus est", non "nos- | |
| trum"? Nihil hercle' inquit 'mihi de ista re in mentem uenit, | 12.1 |
| nisi auctoritas quaedam uetustatis non nimis anxie neque | |
| superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum | |
| est "uestrorum" pro "uestrum", ut in Plauti Mustellaria | |
| in hoc uersu: | 5 |
| uerum illuc esse maxima pars uestrorum intellegit, | |
| cum uellet "maxima pars" dicere "uestrum", ita nonnum- | |
| quam "uestri" quoque dictum est pro "vestrum". Sed | 13.1 |
| procul dubio, qui rectissime loqui uolet, "uestrum" potius | |
| dixerit quam "uestri". Et idcirco inportunissime' inquit | 14.1 |
| 'fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam | |
| istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina | |
| scriptum esset: "Saepe maiores uestrum miseriti plebis | |
| Romanae", "uestrum" obleuerunt et "uestri" superscrip- | 5 |
| serunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles | |
| manauit.' | |
| Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, | 15.1 |
| ita ut dicta fuerant, notaui. |