| Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi | 20.5.pr.1 |
| Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam uersa. | |
| Commentationum suarum artiumque, quas discipulis | 1.1 |
| tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, | |
| duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat | |
| ἐξωτερικά, alia quae appellabat ἀκροατικά. Ἐξωτερικά dice- | 2.1 |
| bantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argu- | |
| tiarum ciuiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά | 3.1 |
| autem uocabantur, in quibus philosophia remotior subtilior- | |
| que agitabatur quaeque ad naturae contemplationes discep- | |
| tationesue dialecticas pertinebant. Huic disciplinae, quam | 4.1 |
| dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendae dabat in Lycio matuti- | |
| num nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum | |
| ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo | |
| studium laboremque explorasset. Illas uero exotericas audi- | 5.1 |
| tiones exercitiumque dicendi eodem in loco uesperi faciebat | |
| easque uulgo iuuenibus sine dilectu praebebat, atque eum | |
| δειλινὸν περίπατον appellabat, illum alterum supra ἑωθινόν; | |
| utroque enim tempore ambulans disserebat. Libros quoque | 6.1 |
| suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum diuisit, | |
| ut alii 'exoterici' dicerentur, partim 'acroatici'. | |
| Eos libros generis 'acroatici' cum in uulgus ab eo editos | 7.1 |
| rex Alexander cognouisset atque ea tempestate armis exerci- | |
| tum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium | |
| proeliis et uictoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis | |
| litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod | 5 |
| disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris | |
| foras editis inuolgasset: 'Nam qua' inquit 'alia re praestare | 8.1 |
| ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium pro- | |
| sus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim | |
| quam copiis atque opulentiis.' | |
| Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: 'Acroaticos | 9.1 |
| libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana ab- | |
| sconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam | |
| his solis cognobiles erunt <, qui nos audiuerunt>.' | |
| Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici | 10.1 |
| philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque | |
| epistula breuitatis elegantissimae filum tenuissimum * * * | |
| Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν. | 11.1 |
| Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων. | |
| τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθ’ οὓς ἐπαιδεύθημεν | |
| λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; Ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς | |
| περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειρίαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. Ἔρρωσο. | 5 |
| Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρῳ εὖ πράττειν. | 12.1 |
| Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων οἰόμενος δεῖν | |
| αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. Ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδο- | |
| μένους καὶ μὴ ἐκδεδομένους· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς | |
| ἡμῶν ἀκούσασιν. Ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ. | 5 |
| Hoc ego uerbum ξυνετοὶ γάρ εἰσιν quaerens uno itidem | 13.1 |
| uerbo dicere aliud non repperi, quam quod est scriptum a | |
| M. Catone in sexta origine: 'Itaque ego' inquit 'cognobiliorem | |
| cognitionem esse arbitror.' |