Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probro- 20.4.pr.1
sumque esse; et super ea re uerba Aristotelis philosophi adscripta.
  Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines diues adules- 1.1
cens, Tauri philosophi discipulus, <ut> liberos homines in
deliciis atque in delectamentis habebat. Id genus autem 2.1
artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται.
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus conuictuque 3.1
hominum scaenicorum abducere uolens misit ei uerba haec
ex Aristotelis libro exscripta, qui προβλήματα ἐγκύκλια in-
scriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: Διὰ τί οἱ 4.1
Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ὅτι ἥκιστα
λόγου καὶ φιλοσοφίας κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας
τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν
πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀπορίαις· ἀμφότερα δὲ φαυλότητος 5
παρασκευαστικά.