Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso 20.3.pr.1
nomine' esse dixerit.
  Quos 'sicinistas' uulgus dicit, qui rectius locuti sunt, 1.1
'sicinnistas' <'n'> littera gemina dixerunt. Sicinnium enim 2.1
genus ueteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant,
quae nunc stantes canunt. Posuit hoc uerbum L. Accius 3.1
poeta in pragmaticis appellarique 'sicinnistas' ait 'nebuloso
nomine'; credo propterea 'nebuloso', quod, sicinnium cur
diceretur, obscurum esset.