| Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid significet. | 20.2.pr.1 |
| 'Siticines' scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribi- | 1.1 |
| tur ne imperium sit ueteri, ubi nouus uenerit. 'Siticines' inquit | |
| 'et liticines et tubicines.' Sed Caesellius Vindex in con- | 2.1 |
| mentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines | |
| lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo | |
| siticines cantant, homo ingenuae ueritatis scire sese negat. | |
| Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis inuenimus 'siti- | 3.1 |
| cines' appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est | |
| uita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus | |
| tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens. |