| LIBER VICESIMVS | |
| Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Fauorini philosophi de legi- | 20.1.pr.1 |
| bus duodecim tabularum. | |
| Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi | 1.1 |
| Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctori- | |
| tateque inlustri fuit. Ad eum forte in area Palatina, cum | 2.1 |
| salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Fauorinus | |
| accessit conlocutusque est nobis multisque aliis praesenti- | |
| bus. In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum | 3.1 |
| decemuiralium, quas decemuiri eius rei gratia a populo | |
| creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt. | |
| Eas leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque | 4.1 |
| multarum urbium legibus eleganti atque absoluta breuitate | |
| uerborum scriptas diceret, 'sit' inquit 'hoc' Fauorinus 'in | |
| pleraque earum legum parte ita, uti dicis; non enim minus | |
| cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim | 5 |
| libros Platonis de legibus. Sed quaedam istic esse animad- | |
| uertuntur aut obscurissima <aut durissima> aut lenia contra | |
| nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, | |
| consistentia.' | |
| 'Obscuritates' inquit Sex. Caecilius 'non adsignemus | 5.1 |
| culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, | |
| quamquam hi quoque ipsi, qui, quae scripta sunt, minus | |
| percipiunt, culpa uacant. Nam longa aetas uerba atque | 6.1 |
| mores ueteres oblitterauit, quibus uerbis moribusque senten- | |
| tia legum conprehensa est. Trecentesimo quippe anno post | |
| Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a | |
| quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus ses- | 5 |
| centi uidentur. Dure autem scriptum esse in istis legibus | 7.1 |
| quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae | |
| iudicem arbitrumue iure datum, qui ob rem dicendam | |
| pecuniam accepisse conuictus est, capite poenitur aut quae | |
| furem manifestum ei, cui furtum factum est, in seruitutem | 5 |
| tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. Dic | 8.1 |
| enim, quaeso, dic, uir sapientiae studiosissime, an aut | |
| iudicis illius perfidiam contra omnia iura diuina atque | |
| humana iusiurandum suum pecunia uendentis aut furis | |
| manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris | 5 |
| insidiosam uiolentiam non dignam esse capitis poena existu- | |
| mes?' | |
| 'Noli' inquit Fauorinus 'ex me quaerere, quid ego existu- | 9.1 |
| mem. Scis enim solitum esse me pro disciplina sectae, quam | |
| colo, inquirere potius quam decernere. Sed non leuis existi- | 10.1 |
| mator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta | |
| quidem istaec uindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis | |
| durae esse uisae sunt; passus enim est leges istas de tam | |
| inmodico supplicio situ atque senio emori. Sicut illud quo- | 11.1 |
| que non humaniter scriptum improbauit, quod, si homo in | |
| ius uocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum in- | |
| ualidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento | |
| imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium | 5 |
| noua funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo | |
| adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus iumento | |
| adhaerens in ius aduersario deportatur? Quod uero dixi | 12.1 |
| uideri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque | |
| uidetur nimis esse dilutum, quod ita de iniuria poenienda | |
| scriptum est: "Si iniuriam alteri faxsit, uiginti quinque aeris | |
| poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae | 5 |
| faciendae libidine uiginti quinque asses deterreant? Itaque | 13.1 |
| cum eam legem Labeo quoque uester in libris quos ad duo- | |
| decim tabulas conscripsit, non probaret: " * * * " inquit "L. | |
| Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani uecordia. | |
| Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae | 5 |
| palma uerberare. Eum seruus sequebatur ferens crumenam | |
| plenam assium; ut quemque depalmauerat, numerari statim | |
| secundum duodecim tabulas quinque et uiginti asses iube- | |
| bat." Propterea' inquit 'praetores postea hanc abolescere et | |
| relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se | 10 |
| daturos edixerunt. Nonnulla autem in istis legibus ne con- | 14.1 |
| sistere quidem, sicuti dixi, uisa sunt, uelut illa lex talionis, | |
| cuius uerba, nisi memoria me fallit, haec sunt: "si mem- | |
| brum rupit, ni cum e pacto, talio esto." Praeter enim ulci- | 15.1 |
| scendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae | |
| talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si | |
| ipsi itidem rumpere per talionem uelit, quaero, an efficere | |
| possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re | 5 |
| primum ea difficultas est inexplicabilis. Quid si membrum' | 16.1 |
| inquit 'alteri inprudens ruperit? quod enim per inpruden- | |
| tiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus | |
| quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem | |
| talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem | 5 |
| poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius | |
| habet, sed inprudentiae? Sed et si prudens ruperit, nequa- | 17.1 |
| quam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi | |
| libra atque mensura caueri possit, non reperio. Quin etiam, | 18.1 |
| si quid plus erit aliterue conmissum, res fiet ridiculae atroci- | |
| tatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat | |
| infinita quaedam reciprocatio talionum. Nam de inmanitate | 19.1 |
| illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecu- | |
| niam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet | |
| meminisse et piget dicere. Quid enim uideri potest effera- | |
| tius, quid ab hominis ingenio diuersius, quam quod membra | 5 |
| et artus inopis debitoris saeuissimo laniatu distrahebantur, | |
| sicuti nunc bona uenum distrahuntur?' | |
| Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Fauorinum | 20.1 |
| 'tu es' inquit 'unus profecto in nostra memoria non Graiae | |
| modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim | |
| philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte | |
| callet, quam leges tu nostras decemuirales percalluisti? sed | 21.1 |
| quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis istis | |
| disputationum uestrarum academicis omissoque studio, quic- | |
| quid lubitum est, arguendi tuendique, consideres grauius, | |
| cuimodi sint ea, quae reprehendisti, nec ideo contemnas | 22.1 |
| legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus | |
| Romanus uti desiuerit. Non enim profecto ignoras legum | |
| oportunitates et medelas pro temporum moribus et pro | |
| rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium | 5 |
| rationibus proque uitiorum, quibus medendum est, feruori- | |
| bus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut | |
| facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus | |
| uarientur. Quid salubrius uisum est rogatione illa Stolonis | 23.1 |
| iugerum de numero praefinito? quid utilius plebisscito | |
| Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? quid | |
| tam necessarium existimatum est propulsandae ciuium | |
| luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges | 5 |
| sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt | |
| ciuitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis. | |
| Sed cur tibi esse uisa est inhumana lex omnium mea quidem | 24.1 |
| sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut | |
| seni in ius uocato? Verba sunt haec de lege "si in ius uocat": | 25.1 |
| "Si morbus aeuitasue uitium escit, qui in ius uocabit, | |
| iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito." An tu forte | 26.1 |
| morbum appellari hic putas aegrotationem grauem cum | |
| febri rapida et quercera iumentumque dici pecus aliquod | |
| unicum tergo uehens? ac propterea minus fuisse humanum | |
| existumas aegrotum domi suae cubantem iumento in- | 5 |
| positum in ius rapi? Hoc, mi Fauorine, nequaquam ita est. | 27.1 |
| Nam "morbus" in lege ista non febriculosus neque nimium | |
| grauis, sed uitium aliquod inbecillitatis atque inualentiae | |
| demonstratur, non periculum uitae ostenditur. Ceteroqui | |
| morbum uehementiorem uim grauiter nocendi habentem | 5 |
| legum istarum scriptores alio in loco non per se "morbum", | |
| sed "morbum sonticum" appellant. "Iumentum" quoque | 28.1 |
| non id solum significat, quod nunc dicitur; sed uectaculum | |
| etiam, quod adiunctis pecoribus trahebatur, ueteres nostri | |
| "iumentum" a "iungendo" dixerunt. "Arcera" autem uoca- | 29.1 |
| batur plaustrum tectum undique et munitum quasi arca | |
| quaedam magna uestimentis instrata, qua nimis aegri aut | |
| senes portari cubantes solebant. Quaenam tibi igitur | 30.1 |
| acerbitas esse uisa est, quod in ius uocato paupertino homini | |
| uel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio | |
| casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? | |
| neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam | 5 |
| satis esset inualido cuimodi uectaculum. Atque id fecerunt, | |
| ne causatio ista aegri corporis perpetuam uacationem daret | |
| fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus. Sed | 31.1 |
| enim †ipsum uide. Iniurias factas quinque et uiginti assibus | |
| sanxerunt. Non omnino omnes, mi Fauorine, iniurias aere | |
| isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium | |
| graue pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempe- | 5 |
| state populus usus est. Sed iniurias atrociores, ut de osse | 32.1 |
| fracto, non liberis modo, uerum etiam seruis factas inpen- | |
| siore damno uindicauerunt, quibusdam autem iniuriis tali- | 33.1 |
| onem quoque adposuerunt. Quam quidem tu talionem, uir | |
| optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem | |
| dixisti lepida quadam sollertia uerborum, quoniam talioni | |
| par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad | 5 |
| alterius rupturae, ut ais tu, "aequilibrium". Verum est, mi | 34.1 |
| Fauorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decem- | |
| uiri minuere atque exstinguere uolentes huiuscemodi | |
| uiolentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu | |
| coercendos esse homines putauerunt neque eius, qui mem- | 5 |
| brum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda | |
| nollet, tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, | |
| an prudens inprudensne rupisset, spectandum putarent aut | |
| talionem in eo uel ad amussim aequiperarent uel in librili | |
| perpenderent; sed potius eundem animum eundemque im- | 10 |
| petum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem | |
| quoque casum exigi uoluerunt, quoniam modus uoluntatis | |
| praestari posset, casus ictus non posset. Quod si ita est, ut | 35.1 |
| dico et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae | |
| tuae reciprocae argutiores profecto quam ueriores fuerunt. | |
| Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, | 36.1 |
| quae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te, quod | |
| tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem | |
| paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu | |
| elegeris. Quod edictum autem praetorum de aestimandis | 37.1 |
| iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores hanc | |
| quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi | |
| necessario solitam. Nam si reus, qui depecisci noluerat, | 38.1 |
| iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex | |
| hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio | |
| grauis et acerba talio uisa fuerat, seueritas legis ad pecuniae | |
| multam redibat. Restat, ut ei, quod de sectione partitione- | 39.1 |
| que corporis inmanissimum esse tibi uisum est, respondeam. | |
| Omnibus quidem uirtutum generibus exercendis colendis- | |
| que populus Romanus e parua origine ad tantae amplitudinis | |
| instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem | 5 |
| coluit sanctamque habuit tam priuatim quam publice. Sic | 40.1 |
| consules, clarissimos uiros, hostibus confirmandae fidei pub- | |
| licae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem | |
| haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos | |
| censuit, neque peius ullum facinus existimatum est, quam | 5 |
| si qui probaretur clientem diuisui habuisse. Hanc autem | 41.1 |
| fidem maiores nostri non modo in officiorum uicibus, sed in | |
| negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in | |
| pecuniae mutuaticae usu atque commercio: adimi enim | |
| putauerunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo com- | 5 |
| munis omnium uita indiget, si perfidia debitorum sine graui | |
| poena eluderet. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis | 42.1 |
| triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam | |
| dissoluerent, eosque dies decemuiri "iustos" appellauerunt, | 43.1 |
| uelut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi inter- | |
| stitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil | |
| cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissoluerant, ad | 44.1 |
| praetorem uocabantur et ab eo, quibus erant iudicati, ad- | |
| dicebantur, neruo quoque aut compedibus uinciebantur. | |
| Sic enim sunt, opinor, uerba legis: "Aeris confessi rebusque | 45.1 |
| iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus | |
| iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo | |
| eo in iure uindicit, secum ducito, uincito aut neruo aut | |
| compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si uolet | 5 |
| maiore uincito. Si uolet, suo uiuito. Ni suo uiuit, qui eum | |
| uinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si uolet, plus | |
| dato." Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti | 46.1 |
| forent, habebantur in uinculis dies sexaginta. Inter eos dies | 47.1 |
| trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium pro- | |
| ducebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedica- | |
| batur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut | |
| trans Tiberim peregre uenum ibant. Sed eam capitis poenam | 48.1 |
| sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis | |
| ostentu nouisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam | |
| si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si uel- | |
| lent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. | 5 |
| Et quidem uerba ipsa legis dicam, ne existimes inuidiam me | 49.1 |
| istam forte formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis | |
| secanto. Si plus minusue secuerunt, se fraude esto." Nihil | 50.1 |
| profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse apparet, eo | |
| consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam | |
| umquam perueniretur. Addici namque nunc et uinciri | 51.1 |
| multos uidemus, quia uinculorum poenam deterrimi homines | |
| contemnunt, dissectum esse antiquitus neminem equidem | 52.1 |
| neque legi neque audiui, quoniam saeuitia ista poenae con- | |
| temni non quitast. An putas, Fauorine, si non illa etiam ex | 53.1 |
| duodecim tabulis de testimoniis falsis poena aboleuisset et si | |
| nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse con- | |
| uictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse | |
| pro testimonio tam multos, quam uidemus? Acerbitas | 5 |
| plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute uiuendi | |
| disciplinast. Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque | 54.1 |
| non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus ignota | |
| non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege | |
| populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis euinctus in | |
| diuersa nitentibus laceratus est. Nouum atque asperum | 5 |
| supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, | |
| uide: | |
| at tu dictis, Albane, maneres.' | |
| Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius omnibus, qui | 55.1 |
| aderant, ipso quoque Fauorino adprobante atque laudante | |
| disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati | |
| sumus. |