| * * * | 19.14.pr.1 |
| Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia | 1.1 |
| uiros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium | |
| uariarumque artium, quibus humanitas erudita est, colu- | |
| mina habuit M. Varronem et P. Nigidium. Sed Varronis | 2.1 |
| quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per lit- | |
| teras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, | |
| Nigidianae autem commentationes non proinde in uolgus | 3.1 |
| exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum | |
| utilis derelicta est. Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in | 4.1 |
| commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus | |
| quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia | |
| sumpsi. | |
| Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, | 5.1 |
| quas grammatici 'uocales' appellant, uerba haec scripsit, | |
| quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium inten- | |
| tionem: '"a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper | 6.1 |
| subditae, "e" et subit et praeit; <praeit> in "Euripo", subit in | |
| "Aemilio". Si quis putat praeire "u" in his: "Valerius", | |
| "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his: "iampridem", | |
| "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, | 5 |
| cum praeeunt, ne uocales quidem sunt.' Item ex eodem libro | 7.1 |
| uerba haec sunt: 'Inter litteram "n" et "g" est alia uis, ut | |
| in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" | |
| et "incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non uerum | |
| "n", sed adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua | 5 |
| indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum | |
| tangeret.' Alio deinde in loco ita scriptum: 'Graecos non | 8.1 |
| tantae inscitiae arcesso, qui ου ex ο et υ scripserunt, | |
| <quantae,> qui "ei" ex "e" et "i"; illud enim inopia fecerunt, | |
| hoc nulla re subacti.' |