| * * * | 19.13.pr.1 |
| Stabant forte una in uestibulo Palatii fabulantes Fronto | 1.1 |
| Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, | |
| atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, | |
| quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. | |
| Tum Fronto Apollinari 'fac me,' inquit 'oro, magister, ut sim | 2.1 |
| certus, an recte supersederim "nanos" dicere parua nimis | |
| statura homines maluerimque eos "pumiliones" appellare, | |
| quoniam hoc scriptum esse in libris ueterum memineram, | |
| "nanos" autem sordidum esse uerbum et barbarum crede- | 5 |
| bam.' 'Est quidem' inquit 'hoc' Apollinaris 'in consuetudine | 3.1 |
| inperiti uulgi frequens, sed barbarum non est censeturque | |
| linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci uocauerunt | |
| breui atque humili corpore homines paulum supra terram | |
| exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymo- | 5 |
| logiae cum sententia uocabuli competente et, si memoria' | |
| inquit 'mihi non labat, scriptum hoc est in comoedia Aristo- | |
| phanis, cui nomen est Ὁλκάδες. Fuisset autem uerbum hoc | |
| a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, | |
| si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio proba- | 10 |
| bilius, quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia | |
| in usum linguae Latinae intromissa sunt.' | |
| Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, | 4.1 |
| Frontonis familiari 'docuit' inquit 'nos Apollinaris "nanos" | |
| uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut | |
| eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput | |
| quem scriptum reperiatur.' Atque ille grammaticus, homo | 5.1 |
| sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, 'si | |
| piaculum' inquit 'non committitur praesente Apollinare, | |
| quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo | |
| tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum | 5 |
| scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non igno- | |
| bilis neque indocti poetae', uersusque eius ipsos dixit, quos, | |
| quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: | |
| at nunc me Genumana per salicta | |
| bigis raeda rapit citata nanis. | 10 |