| * * * | 19.12.pr.1 |
| Herodem Atticum, consularem uirum, Athenis disseren- | 1.1 |
| tem audiui Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae | |
| nostrae uniuersos grauitate atque copia et elegantia uocum | |
| longe praestitit. Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum | 2.1 |
| lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et | |
| parum uiriliter dolorem ferret ex morte pueri, quem ama- | |
| uerat. In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi | 3.1 |
| sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum natu- | |
| ram sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη | |
| appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, uolupta- | |
| tis, carere et uacare totis posset, atque, si posset etiam | 5 |
| obniti, ut totis careret, non fore id melius, quoniam lan- | |
| gueret animus et torperet adfectionum quarundam admini- | |
| culis ut necessaria plurium temperie priuatus. Dicebat enim | 4.1 |
| sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt, | |
| uitia fiunt, innexos inplicatosque esse uigoribus quibusdam | |
| mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos | 5.1 |
| inperitius conuellamus, periculum esse, ne eis adhaerentes | |
| bonas quoque et utiles animi indoles amittamus. Moderan- | 6.1 |
| dos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, | |
| ut ea tantum, quae aliena sunt contraque naturam uidentur | |
| et cum pernicie adgnata sunt, detrahantur, ne profecto id | |
| accidat, quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro, | 5 |
| quem emerat, procurando uenisse usu fabulast. | |
| 'Homo Thracus' inquit 'ex ultima barbaria ruris colendi | 7.1 |
| insolens, cum in terras cultiores humanioris uitae cupidine | |
| conmigrasset, fundum mercatus est oleo atque uino con- | |
| situm. Qui nihil admodum super uite aut arbore colenda | |
| sciret, uidet forte uicinum rubos alte atque late obortas | 5 |
| excidentem, fraxinos ad summum prope uerticem deputan- | |
| tem, suboles uitium e radicibus caudicum super terram fusas | |
| reuellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque | |
| derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni | |
| atque frondium caedem faceret percontatus est. Et uicinus | 8.1 |
| ita respondit: "Vt ager" inquit "mundus purusque fiat, eius | |
| arbor atque uitis fecundior." Discedit ille a uicino gratias | 9.1 |
| agens et laetus tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. | |
| Tum falcem ibi ac securim capit; atque ibi homo misere | |
| inperitus uites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque | |
| arborum laetissimas uberrimosque uitium palmites decidit | 5 |
| et frutecta atque uirgulta simul omnia pomis frugibusque | |
| gignendis felicia cum sentibus et rubis purificandi agri | |
| gratia conuellit mala mercede doctus audaciam fiduciamque | |
| peccandi imitatione falsa eruditus. Sic' inquit 'isti apathiae | 10.1 |
| sectatores, qui uideri se esse tranquillos et intrepidos et | |
| inmobiles uolunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil | |
| irascuntur, nihil gaudent, omnibus uehementioris animi | |
| officiis amputatis in torpore ignauae et quasi eneruatae | 5 |
| uitae consenescunt.' |