| * * * | 19.11.pr.1 |
| Celebrantur duo isti Graeci uersiculi multorumque docto- | 1.1 |
| rum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi | |
| et uenustissimae breuitatis. Neque adeo pauci sunt ueteres | 2.1 |
| scriptores, qui eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus | |
| ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tem- | |
| pore faciendis praeluderet: | |
| τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον· | 5 |
| ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη. | |
| Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures | 3.1 |
| uersiculos licentius liberiusque uertit. Qui quoniam mihi | |
| quidem uisi sunt non esse memoratu indigni, subdidi: | |
| Dum semihiulco sauio | 4.1 |
| meum puellum sauior | |
| dulcemque florem spiritus | |
| duco ex aperto tramite, | |
| †anima aegra et saucia | 5 |
| cucurrit ad labeas mihi, | |
| rictumque in oris peruium | |
| et labra pueri mollia, | |
| rimata itineri transitus, | |
| ut transiliret, nititur. | 10 |
| tum si morae quid plusculae | |
| fuisset in coetu osculi, | |
| Amoris igni percita | |
| transisset et me linqueret, | |
| et mira prorsum res foret, | 15 |
| ut fierem ad me mortuus, | |
| ad puerulum intus uiuerem. |