| * * * | 19.10.pr.1 |
| Memini me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad | 1.1 |
| Frontonem Cornelium pedes tunc grauiter aegrum ire et ui- | |
| sere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem | |
| in scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis | |
| doctrina aut genere aut fortuna nobilibus uiris. Adsistebant | 2.1 |
| fabri aedium complures balneis nouis moliendis adhibiti | |
| ostendebantque depictas in membranulis uarias species balne- | |
| arum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque | 3.1 |
| †ueris, interrogauit, quantus esset pecuniae sumptus ad id | |
| totum opus absoluendum, cumque architectus dixisset ne- | 4.1 |
| cessaria uideri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis | |
| Frontonis 'et praeterpropter' inquit 'alia quinquaginta'. | |
| Tum Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balne- | 5.1 |
| arum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum, qui | |
| dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter <necessaria, | |
| eum interrogauit, quid significaret uerbum 'praeterprop- | |
| ter'>. Atque ille amicus 'non meum' inquit 'hoc uerbum | 6.1 |
| est, sed multorum hominum, quos loquentis id audias; quid | 7.1 |
| autem id uerbum significet, non ex me, sed ex grammatico | |
| quaerundum est', ac simul digito demonstrat grammaticum | |
| haud incelebri nomine Romae docentem. Tum grammaticus | |
| usitati peruulgatique uerbi obscuritate motus 'quaerimus' | 8.1 |
| inquit 'quod honore quaestionis minime dignum est. Nam | 9.1 |
| nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum | |
| sermonibus quam * * * notius.' | |
| At enim Fronto iam uoce atque uultu intentiore 'itane,' | 10.1 |
| inquit 'magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc uer- | |
| bum uidetur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas | |
| superior ut necessario et Latino usi sunt?' Atque ibi Iulius | 11.1 |
| Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia | |
| inscripta est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse | |
| et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. | |
| Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius | 12.1 |
| tragoediae choro inscriptos esse hos uersus legimus: | |
| otio qui nescit uti, | |
| plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio. | |
| nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium, | 5 |
| id agit, <id> studet, ibi mentem atque animum delectat suum; | |
| otioso in otio animus nescit quid uelit. | |
| hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus: | |
| imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet. | |
| incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur. | 10 |
| Hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum | 13.1 |
| iam labentem 'audistine,' inquit 'magister optime, Ennium | |
| tuum dixisse "praeterpropter" et cum sententia quidem | |
| tali, quali seuerissimae philosophorum esse obiurgationes | |
| solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam | 5 |
| uerbo quaeritur, qui sit remotus huiusce uersus sensus: | |
| incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur.' | |
| Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum | 14.1 |
| id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens 'tibi,' in- | |
| quit 'Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac | |
| discant.' Atque ita omnes relicta ibi quaestione uerbi | |
| consurreximus. | 5 |