| * * * | 19.9.pr.1 |
| Adulescens e terra Asia de equestri loco laetae indolis | 1.1 |
| moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam | |
| facili ingenio ac lubenti cenam dabat amicis ac magistris sub | |
| urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem | |
| sibi uitae habuerat. Venerat tum nobiscum ad eandem | 2.1 |
| cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuuenibus | |
| magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum | |
| litterarumque ueterum peritus. Is, ubi eduliis finis et poculis | 3.1 |
| mox sermonibusque tempus fuit, desiderauit exhiberi, quos | |
| habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque | |
| sexus, qui canerent uoce et qui psallerent. Ac posteaquam | 4.1 |
| introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum | |
| Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque re- | |
| centium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et uenusta cecine- | |
| runt. Oblectati autem sumus praeter multa alia uersiculis | 5.1 |
| lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut | |
| interea labor hic uigiliarum et inquies suauitate paulisper | |
| uocum atque modulorum adquiesceret: | |
| τὸν ἄργυρον τορεύσας | 6.1 |
| Ἥφαιστέ μοι ποίησον | |
| πανοπλίας μὲν οὐχί, | |
| τί γὰρ μάχαισι κἀμοί; | |
| ποτήριον δὲ κοῖλον, | 5 |
| ὅσον δύνῃ, βάθυνον. | |
| καὶ μὴ ποίει κατ’ αὐτὸ | |
| μήτ’ ἄστρα μήτ’ ἀμάξας· | |
| τί Πλειάδων μέλει μοι, | |
| τί δ’ ἀστέρος Βοώτεω; | 10 |
| ποίησον ἀμπέλους μοι | |
| καὶ βότρυας κατ’ αὐτῶν | |
| καὶ χρυσέους πατοῦντας | |
| ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ | |
| Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον. | 15 |
| Tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines | 7.1 |
| amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, | |
| Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt | |
| tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra | |
| Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgi- | 5 |
| osaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae | |
| nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque | |
| Musae haberet; saepeque eum percontabantur, quid de | |
| Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis | |
| nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecis- | 10 |
| set, 'nisi Catullus' inquiunt 'forte pauca et Caluus itidem | |
| pauca. Nam Laeuius inplicata et Hortensius inuenusta et | |
| Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia | |
| fecerunt atque absona.' | |
| Tum ille pro lingua patria tamquam pro aris et focis | 8.1 |
| animo inritato indignabundus 'cedere equidem' inquit | |
| 'uobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum | |
| uinceretis et sicut in uoluptatibus cultus atque uictus, ita | |
| in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. Sed ne nos, id | 9.1 |
| est nomen Latinum, tamquam profecto uastos quosdam et | |
| insubidos ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, | |
| quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica | |
| oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite | 5 |
| nostros quoque antiquiores ante eos, quos nominastis, poetas | |
| amasios ac uenerios fuisse.' | |
| Tum resupinus capite conuelato uoce admodum quam | 10.1 |
| suaui uersus cecinit Valerii Aeditui, ueteris poetae, item | |
| Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, uenustius, limati- | |
| us, tersius Graecum Latinumue nihil quicquam reperiri puto. | |
| Aeditui uersus: | 11.1 |
| dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, | |
| quid mi abs te quaeram, uerba labris abeunt, | |
| per pectus manat subito <subido> mihi sudor: | |
| sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo. | 5 |
| Atque item alios uersus eiusdem addidit, non hercle minus | 12.1 |
| dulces quam priores: | |
| quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis? | |
| ibimus sic, lucet pectore flamma satis. | |
| istam nam potis est uis saeua extinguere uenti | 5 |
| aut imber caelo candidus praecipitans; | |
| at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, | |
| nullast quae possit uis alia opprimere. | |
| Item dixit uersus Porcii Licini hosce: | 13.1 |
| custodes ouium tenerae propaginis, agnum, | |
| quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost. | |
| si digito attigero, incendam siluam simul omnem, | |
| omne pecus flammast, omnia qua uideo. | 5 |
| Quinti Catuli uersus illi fuerunt: | 14.1 |
| aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum | |
| deuenit. sic est: perfugium illud habet. | |
| quid, si non interdixem, ne illunc fugitiuum | |
| mitteret ad se intro, sed magis eiceret? | 5 |
| ibimus quaesitum. uerum, ne ipsi teneamur, | |
| formido. quid ago? da, Venus, consilium. |