| * * * | 19.8.pr.1 |
| Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, | 1.1 |
| quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, | |
| ad Frontonem Cornelium uisendi gratia pergebam sermoni- | |
| busque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis | |
| fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum uidimus | 5 |
| loquentemque audiuimus, quin rediremus fere cultiores | |
| doctioresque. Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius | 2.1 |
| leui quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non | |
| abhorrens. Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus | 3.1 |
| homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae inter- | |
| cutis morbo diceret, quod 'harenis calentibus' esset usus, tum | |
| adludens Fronto 'morbo quidem' inquit 'cares, sed uerbi | |
| uitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dicta- | 5 |
| tor, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum | |
| deinceps propagata est, uir ingenii praecellentis, sermonis | |
| praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad | |
| M. Ciceronem de analogia conscripsit, "harenas" uitiose dici | |
| existimat, quod "harena" numquam multitudinis numero | 10 |
| appellanda sit, sicuti neque "caelum" neque "triticum"; | |
| contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum | 4.1 |
| quattuor iunctorum agmen unum sit, pluratiuo semper | |
| numero dicendas putat sicut "arma" et "moenia" et "comi- | |
| tia" et "inimicitias", nisi quid contra ea dicis, poetarum | |
| pulcherrime, quo et te purges et non esse id uitium de- | 5 |
| monstres.' | |
| 'De "caelo"' inquit ille 'et "tritico" non infitias eo, quin | 5.1 |
| singulo semper numero dicenda sint, neque de "armis" et | |
| "moenibus" et "comitiis", quin figura multitudinis per- | |
| petua censeantur; uidebimus autem potius de "inimicitiis" et | 6.1 |
| "quadrigis". Ac fortassean de "quadrigis" ueterum auctori- | |
| tati concessero, "inimicitiam" tamen, sicuti "inscientiam" | |
| et "inpotentiam" et "iniuriam", quae ratio est, quam- | |
| obrem C. Caesar uel dictam esse a ueteribus uel dicendam | 5 |
| a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, | |
| "deliciam" quoque ἑνικῶς dixerit pro deliciis? | |
| "mea" inquit "uoluptas, mea delicia." | |
| "Inimicitiam" autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro | |
| dixit: | 10 |
| "eo <ego>" inquit "ingenio natus sum: | |
| amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero." | |
| Sed enim "harenas" parum Latine dici quis, oro te, alius | |
| aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris | |
| liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter | 15 |
| hoc dicat, aestimari a te possit.' | |
| Tunc prolato libro de analogia primo uerba haec ex eo | 7.1 |
| pauca memoriae mandaui. Nam cum supra dixisset neque | 8.1 |
| 'caelum' 'triticum' ue neque 'harenam' multitudinis signifi- | |
| cationem pati, 'num tu' inquit 'harum rerum natura accidere | |
| arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras" et | |
| "urbem" et "urbes" et "imperium" et "imperia" dicamus, | 5 |
| neque "quadrigas" in unam nominis figuram redigere neque | |
| "harenam" in multitudinis appellationem conuertere pos- | |
| simus?' | |
| His deinde uerbis lectis ibi Fronto ad illum poetam | 9.1 |
| 'uideturne tibi' inquit 'C. Caesar de statu uerbi contra te | |
| satis aperte satisque constanter pronuntiasse?' Tunc per- | 10.1 |
| motus auctoritate libri poeta: 'si a Caesare' inquit 'ius | |
| prouocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro prouocas- | |
| sem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere | |
| supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam | 5 |
| uitii putes et in "quadriga" dicenda et in "harenis".' Tum | 11.1 |
| Fronto ita respondit: '"Quadrigae" semper, etsi multiiugae | |
| non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam | |
| quattuor simul equi iuncti "quadrigae" quasi "quadriiugae" | |
| uocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium | 5 |
| includi in singularis numeri unitatem. Eandemque rationem | 12.1 |
| habet "harena", sed in specie dispari; nam cum "harena" | |
| singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam | |
| significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et | |
| inscite "harenae" dici uidentur, tamquam id uocabulum | 5 |
| indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto | |
| ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego' inquit | |
| 'dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptor- | |
| que fierem, sed ut ne Caesaris, uiri docti, opinionem | |
| ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cur "caelum" semper ἑνικῶς | 13.1 |
| dicatur, "mare" et "terra" non semper, et "puluis", "uentus" | |
| et "fumus" non semper, cur "indutias" et "caerimonias" | |
| scriptores ueteres nonnumquam singulari numero appel- | |
| lauerint, "ferias" et "nundinas" et "inferias" et "exsequias" | 5 |
| numquam, cur "mel" et "uinum" atque id genus cetera | |
| numerum multitudinis capiant, "lac" non capiat, quaeri, | 14.1 |
| inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus | |
| negotiosis in ciuitate tam occupata non queunt. Quin his | |
| quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos uos esse uideo alicui, | |
| opinor, negotio destinatos. Ite ergo nunc et, quando forte | 15.1 |
| erit otium, quaerite, an "quadrigam" et "harenas" dixerit e | |
| cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel | |
| poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non | |
| proletarius.' | 5 |
| Haec quidem Fronto requirere nos iussit uocabula non | 16.1 |
| ea re, opinor, quod scripta esse in ullis ueterum libris | |
| existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis | |
| rarioribus uerbis exerceret. Quod unum ergo rarissimum | 17.1 |
| uidebatur, inuenimus 'quadrigam' numero singulari dictam | |
| in libro saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdeme- | |
| ticus. 'Harenas' autem πληθυντικῶς dictas minore studio | 18.1 |
| quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem memi- | |
| nerim, nemo id doctorum hominum dedit. |