| * * * | 19.7.pr.1 |
| In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, uir bonus et rerum | 1.1 |
| litterarumque ueterum inpense doctus, herediolum tenue | |
| possidebat. Eo saepe nos ad sese uocabat et olusculis | |
| pomisque satis comiter copioseque inuitabat. Atque ita | 2.1 |
| molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius | |
| Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius | |
| audissemus legi Laeuii Alcestin rediremusque in urbem sole | |
| iam fere occiduo, figuras habitusque uerborum noue aut | 5 |
| insigniter dictorum in Laeuiano illo carmine ruminabamur | |
| et, ut quaeque uox indidem digna animaduerti subuenerat, | |
| qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus. | |
| Erant autem uerba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi: | 3.1 |
| 'corpore' inquit 'pectoreque undique obeso ac | |
| mente exsensa tardigenuclo | |
| senio obpressum.' | |
| 'Obesum' hic notauimus proprie magis quam usitate | 5 |
| dictum pro exili atque gracilento; uulgus enim ἀκύρως uel | |
| κατὰ ἀντίφρασιν 'obesum' pro 'uberi' atque 'pingui' dicit. | |
| Item notauimus, quod 'oblitteram' gentem pro 'oblitterata' | 4.1 |
| dixit; item, quod hostis, qui foedera frangerent, 'foedifragos', | 5.1 |
| non 'foederifragos' dixit; item, quod rubentem auroram | 6.1 |
| 'pudoricolorem' appellauit et Memnonem 'nocticolorem'; | |
| item, quod forte 'dubitanter' et ab eo, quod est 'sileo', | 7.1 |
| 'silenta loca' dixit et 'puluerulenta' et 'pestilenta' et quod | |
| 'carendum tui est' pro 'te' quodque 'magno impete' pro | 8.1 |
| 'impetu'; item quod 'fortescere' posuit pro 'fortem fieri' | 9.1 |
| quodque 'dolentiam' pro 'dolore' et 'auens' pro 'libens'; | 10.1 |
| item 'curis intolerantibus' pro 'intolerandis', quodque 'man- | |
| ciolis' inquit 'tenellis' pro 'manibus' et 'quis tam siliceo?' * * * | |
| Item 'fiere' inquit 'inpendio infit', id est 'fieri inpense in- | |
| cipit'; quodque 'accipitret' posuit pro 'laceret'. | 11.1 |
| His nos inter uiam uerborum Laeuianorum adnotatiun- | 12.1 |
| culis oblectabamus. Cetera enim, quae uidebantur nimium | 13.1 |
| poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; | |
| ueluti fuit, quod de Nestore ait 'trisaeclisenex' et 'dulciore- | |
| locus', item quod <de> tumidis magnisque fluctibus '<flucti- | 14.1 |
| bus>' inquit 'multigrumis' et flumina gelu concreta 'tegmine' | 15.1 |
| esse 'onychino' dixit et quae multiplica ludens conposuit, | 16.1 |
| quale illud est, quod uituperones suos 'subductisupercili- | |
| carptores' appellauit. |