* * * 19.6.pr.1
  In problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est: Διὰ 1.1
τί οἱ μὲν αἰσχυνόμενοι ἐρυθριῶσιν, οἱ δὲ φοβούμενοι ὠχριῶσιν
παραπλησίων τῶν παθῶν ὄντων; ὅτι τῶν μὲν αἰσχυνομένων
διαχεῖται τὸ αἷμα ἐκ τῆς καρδίας εἰς ἅπαντα τὰ μέρη τοῦ σώματος,
ὥστε ἐπιπολάζειν· τοῖς δὲ φοβηθεῖσιν συντρέχει εἰς τὴν καρδίαν, 5
ὥστε ἐκλείπειν ἐκ τῶν ἄλλων μερῶν.
  Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatus- 2.1
que essem, quid de ratione ista reddita sentiret, 'dixit qui-
dem' inquit 'probe et uere, quid accideret diffuso sanguine
aut contracto, sed cur ita fieret, non dixit. Adhuc enim 3.1
quaeri potest, quam ob causam pudor sanguinem diffundat,
timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita
definiatur: "timor iustae reprehensionis". Ita enim philo-
sophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.' 5