| * * * | 19.5.pr.1 |
| In Tiburte rus concesseramus hominis amici diuitis | 1.1 |
| aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales | |
| et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores. | |
| Erat nobiscum uir bonus ex peripatetica disciplina bene | 2.1 |
| doctus et Aristotelis unice studiosissimus. Is nos aquam | 3.1 |
| multam ex diluta niue bibentis coercebat seueriusque in- | |
| crepabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum | |
| et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peri- | |
| tissimi, qui aquam niualem frugibus sane et arboribus fecun- | 5 |
| dam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse | |
| tabemque et morbos sensim atque in diem longam uisceribus | |
| inseminare. Haec quidem ille ad nos prudenter et beniuole | 4.1 |
| et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae niuis pausa fieret | |
| nulla, promit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis | |
| templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis | |
| librum eumque ad nos adfert et 'huius saltem' inquit 'sapi- | 5 |
| entissimi uiri uerbis credite ac desinite ualitudinem uestram | |
| profligare.' | |
| In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e | 5.1 |
| niue itemque solidius altiusque concretam eam, quam κρύσ- | |
| ταλλον Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiusce- | |
| modi: 'quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, | 6.1 |
| necessum est fieri euaporationem et quandam quasi auram | |
| tenuissimam exprimi ex ea et emanare. Id autem' inquit 'in | 7.1 |
| ea leuissimum est, quod euaporatur; manet autem, quod | |
| est grauius et sordidius et insalubrius, atque id pulsu aeris | |
| uerberatum in modum coloremque spumae candidae oritur. | |
| Sed aliquantum, quod est salubrius, difflari atque euaporari | 8.1 |
| ex niue indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante | |
| fuerat quam concresceret.' | |
| Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et ad- | 9.1 |
| scripsi: Διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαῦλά ἐστιν; | |
| ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον | |
| ἐξατμίζει. Σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται ἢ πρότερον, ὅταν | |
| τακῇ παγέν. Ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου ἀνάγκη ἀεὶ τὸ | 5 |
| καταλειπόμενον χεῖρον εἶναι. Hoc ubi legimus, placuit honorem | 10.1 |
| doctissimo uiro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego | |
| bellum et odium niui indixi, alii indutias cum ea uarie | |
| factitabant. |