| * * * | 19.4.pr.1 |
| Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, | 1.1 |
| lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. In his quaerit, | 2.1 |
| quam ob causam eueniat, ut quibus inuasit repentinus rei | |
| magnae timor, plerumque aluo statim cita fiant. Item | 3.1 |
| quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius | |
| stetit, libido urinae lacessat. Ac de aluo quidem inter timen- | 4.1 |
| dum prona atque praecipiti causam esse dicit, quod timor | |
| omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque ui | |
| frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis | |
| cute cogat penitus et depellat faciatque simul, uti, qui | 5 |
| timent, sanguine ex ore decedente pallescant. 'Is autem' | 5.1 |
| inquit 'sanguis et caldor in intuma coactus mouet plerum- | |
| que aluum et incitat.' De urina celebri ex igni proximo facta | 6.1 |
| uerba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγὸς ὥσπερ | |
| ἥλιος τὴν χιόνα. |